| furto abactos sues, audita suavi voce pastoris, submerso navigio, quo vehebantur, |
Suggrundia propria amantur. | inclinatione vnius lateris, ad propria suggrundia remeasse. Qua comparatione si |
| Principes benignitate suos subditos ad pacem vocarent, aut cogerent, vtique porcum |
| pro fœdere firmando minime opus esset occidere, vel dilaniare: quod si subditi exhibitæ |
| benignitati ( spreta pace ) contradicerent, vtique expavescere oporteret, ne in |
| eos, tanquam rebelles porcos, spiritus discordiarum irruerent, non flumine sed |
| sanguine suffocandos. |
| |
| |
| De vtilitate eorundem, & Porco Troiano. |
| CAP. XXV. |
| |
| ASSERIT præterea præallegatus autor Varro, illum esse |
Varro commendat carnem suillam, | ignavum, atque improvidum patremfamilias, qui succidiam |
| iu carnario suspenderit, a lanio potius emptam, quam ab |
| domestico fundo. Suillam pleræque nationes affectarunt, juxta |
Iuvenalis. | illud Iuvenalis satyra VI: |
| Observant vbi festa mero pede sabbata Reges, |
| Et vetus indulget senibus clementia porcis. |
Vtilitas carnis suillæ. | Est profecto suillam caro ad familiam bene alendam admodum |
| necessaria: præbet enim firmissimum nutrimentum, & |
Caro jurulenta magis nutrit. | salubre corpus efficit, vbi modeste sumitur, maxime cum jusculo sit præparanta: |
| idque Cornelius Celsus attestatur, carnem magis alere jurulentam, quam assam: & |
Notabile. | assam magis, quam frixam. Bonæ igitur valetudini potius, quam parvæ voluptati |
| consulendum erit. Elixam frequentius apponere præstabit, cum propter salubritatem, |
| tum quia familiæ commodior erit. Sed iterum clamat Iuvenalis, |
| Quanta est gula, quæ sibi totos |
| Ponit apros, animal propter convivia natum. |
Sapores 50. e solo porco. | Neque alio ex animali, Plinio teste lib. VIII. cap. LI. numerosior materia ganeæ: |
| quinquaginta prope sapores cum cæteris singuli. Hinc censoriarum legum paginæ, |
Porcus Troianus. | atque sumptuaria edicta crevere, maxime quod L. Titus abjecit temporibus suis, |
| quod porcum Troianum Romani cives mensis inferrent: qui sic vocatus est, quod |
Equus Troian’. | inclusis aliis animalibus esset gravidus, velut Troianus ille equus armatis militibus |
Boves infarti assantur. | plenus fuit. Sed hic porcus facile cedit Aquilonaribus aulis: pro quibus maximi |
| boves, tam volatilibus, quam terrestribus animalibus cocorum peritia gravidi, & repleti |
| ad copiosissimos ignes assantur, atque centurionibus ordinatim sedentibus |
| distribuuntur. Ita & apud Indos in vsu fore compertum est: nam in curia |
| Pretiosi Principis eorum, bos ingens, vel aliud quoduis animal |
| vastum, omnigenis animantium generibus fartum, compendiose |
| assatur, atque esurientibus distributum offertur. |
| porcusque dicitur Indianus. |
| |