- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
600

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. I. De Alcibus, seu Onagris, & siti eorum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

600        DE ANIMAL. SYLVES.

cap. XIIII. monstrat: honestum æstimabitur, vt opinionibus auditis, vagabundo
alioquin animali certa tribuatur origo propaginis, vt sit in Aquilone,
Pelles alcium, seum onagrorum. vnde tot millia eius generis pellium magnis navigiis exportantur vltra mare.
Cæsar lib. VI. vt capras esse putat. Plinius lib. VIII. cap. XV. jumento,
aut alii animali comparavit: cervicis tamen, & aurium proceritate distingui
Opiniones. ab jumento. Has tamen in Hercinia Cæsar ponit, Solinus in Germania,
Hermolaus Barbarus in Gallia Transalpina: & medium tenere inter cervi, & cameli
magnitudinem, ait. Multa Iulius Capitolinus, & Pausanias. Hermolaus
alces inventu raras esse scribit, quod & Plinius nunquam in hoc orbe visas putat.
Ad vltimum tamen eas in Scandinavia ( id est extremis regionibus Aquilonis ) ponit,
atque somno arbore decisa capi. Solinus propenso labro ipsas scribit, vt nisi
Alces pascuntur retrocedendo. in posteriora recederent, ali non possent. Hermolaus olfactu e longinquo venatorem
eas sentire æstimat. Zacharias Lilius variis pellibus eas formavit, & magnitudine
Alces bestiæ sunt Aquilonares. capras antecellere, crura earum sine nodis rigere, vt cum ceciderint, elevari
non possint. Recentiores autem conformius sentiunt, vt alces sint ab
Aquilone, tanquam loco originis, multiplici ratione prodeuntes,
vbi vulgariter Elg, aut Elgar appellantur.
Pulli alcium domesticantur. Pulli autem venatorum industria capti, ita
successive mansuescunt, vt naturali
vrgente siti, epotent maxima
cervisiæ vasa,
a discum
bentibus eisdem propinata. Qua autem
lege id fieri soleat, respondeant
ipsi insatiabiles
potatores.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0686.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free