- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
606

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. VII. De Gulonibus - Cap. VIII. De honestandis hospitibus in harum pellium tegumentis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)



606        DE ANIMAL. DOMES.


villosum, & prolixorum pilorum subsuscorum: caudam vt vulpis, licet brevior,
sed crinium densiorum: vnde optima conficiuntur hyemalia capitum tegumenta.
Hoc igitur animal voracissimum est. Reperto nanque cadavere, tantum vorat, vt violento
Modus egerendi. cibo corpus instar tympani extendantur: inventaque angustia inter arbores, se stringit,
vt violentius egerat: sicque extenuatum, revertitur ad cadaver, & ad summum vsque
repletur: iterumque se stringit angustia priore, repetitque cadaver, donec eo consumpto,
aliud solicita venatione inquirat. Creditur a natura creatum ad ruborem hominum:
qui vorando, bibendoque vomunt, redeuntque ad mensam, noctes & dies
Mechovita Polonorum historicus. continuaturi, prout Mechovita in sua Sarmatia opinatur. Caro hujus animalis omnino
inutilis est ad humanam escam: sed pellis multum commoda, atque pretiosa.
Candet enim suscata nigredine, instar panni Damasceni, diversis ornata figuris: atque
Pellis gulonina pretiosa. pulchrior in aspectu redditur, quo artificum diligentia & industria, colorum conformitate,
in quocunque vestium genere fuerit coadunata: soli Principes, & magnatis
Vestitus principum. eo indumento tunicarum more confecto, hyemis tempore vtuntur: quia calorem
adducit citius, & eum diutius servat inductum: idque non solum in Suetia, & Gothia,
sed & in Germania, vbi raritas harum pellium majorem fortitur æstimarionem, quando
navigiis vna cum cæteris mercibus fuerit appretiata.
illustration placeholder

De honestandis hospitibus in harum pellium tegumentis.

CAP. VIII.

                                        NEQVE incolæ terrarum quæstus causa permittunt has
                                        pelles educi in alienas regiones, cum & earum tegumentis
                                        tractent in hyeme hospites honorabiliores: argumentum
Hospites honorifice tractantur.                                         ostendentes sufficiens, sese nihil amœnius, clariusque
                                        ducere, quam bonos hospites quovis tempore &
                                        ordine magnificare, etiam in vehementi frigore, quando
                                        inter alia beneficia lectos tam pretiosis pellibus stratos,
                                        eisdem exhibent præparantos, prout XVI. libro de hospitalitate
                                        gentis cap. XII. extitit declaratum. Sed neque
silendum existimo, quod dormientibus sub harum pellium tegumentis, evenire
Somnia animalibus similima. solent somnia, quasi eius animalis vitæ, naturæque conformia, in insatiabilitate
devorandi, & bestiis insidiis faciendis, & præcavendis: quod forsan sub ratione
Causæ somniorum. fit, vt qui species calidas, zinziber, aut piper comedunt, comburi videantur: &
saccharum manducantes, aquis suffocari credantur, prout Plutarchus habet in Problematibus
suis. Videtur & aliud subesse naturæ secretum, vt iis pellibus induti,
bibendo & comedendo nullum saturitatis vestigium relinguant. Intestina hujus
animalis, citharœdorum opera ad vsum chordarum ( voluptate gentium ) formata,
Sonus raucus. seu extensa, raucum generant sonum: qui temperamento chordarum dulcium cito resolvitur
Vngulæ medicinales. in amœnitatem. Vngulæ in modum circuli vertiginosis capitibus, ac tinnientibus
auriculis appensæ, celeriter recuperandæ sanitati prosunt. Sanguis eius
Sanguis. aquæ calidæ admixtus, venatoribus est pro potu: immo etiam melle rarissimo
Aruina. conditus, in nuptialibus triumphis propinatur. Aruina, seu pinguedo eius, putridis
Vsus dentium. vlceribus per modum vnctionis adhibita, celerrime sanitati confert. Dentium
vsus incantatoribus patrocinatur. Vngulæ prædictæ recenter extractæ, cattos, canesque
demonstrataæ fugant, quemadmodum aviculæ viso vulture, vel erythrotaone.
De modo


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0692.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free