Non enim tantam curam habent pro veteribus lupis intercipiendis, quam catulis ne | Lupi domesticati semper infidi. |
coalescant, interficiendis. Quidam etiam e catulis sic interceptis. etsi domestici fieri |
videantur in vinculis clausi, tamen sævissimi generis non obliti, quibusuis aliis |
etiam volatilibus insidiantur. Fœtus tamen ex iis, & cane domestica procreatus, |
valde inimicus efficitur in omne aliud luporum genus, quod gregibus insidiantur. |
Est & genus luporum Thoes dictum, cæteris longitudine procerius, sed brevitate | Thoes. |
crurum dissimile, velox saltu, venatu vivens, innocuum homini: habitum, non colorem |
mutat: per hyemes hirtum, æstate nudum. Meminit Pau. Diaco lib. IIII. |
cap. XXXVIII, lupum demonstrasse viam errabundo: quod portentoso eventui | Lupus ostendit viam errabundo. |
veniet attribuendum, prout Vincen. lib. XXVII. cap. LXXXVII. |
asserit, in territorio Gebennensium lupum quendam magnitudine corporis, ferocitate | Lupus devoravit plures homines. |
aliis dissimilem, homines devorasse, & plusquam XXX. animas diversi sexus, |
& ætatis vita privasse. Etiam lib. XXIX. cap XVI. luporum rabiem tantum |
sæviisse, vt filios ab vberibus matrum interceperint laniandos. |
|
|
De Lutris, & earum diversitate, ac pellium falsitate. |
CAP. XVI. |
|
LVTRÆ quadrato ore mordaces, vt castores: quibus similes | Lutræ. |
in pellibus, triplo tamen longiores, & in Septentrionalibus | Nomina provinciarum Suetiæ. |
aquis, præsertim superioris Suetiæ, Helsingiæ, |
Medelpadiæ, Angermanniæ, Iempthiæ, & Bothniæ vtriusque |
reperiuntur: quarum pelles, sicut castorum, atque aliorum |
animalium, mira multitudine versus Moschovitas, & | Pelles exportantur. |
exinde versus Tartaros exportantur: quia in iis locis frigidioribus, |
pro humanis tegumentis, rerum commutationibus |
potius, quam nummis avidissime comparantur. In Suetia |
autem apud quosdam magnates adeo cicurantur, seu domesticantur lutræ, vt signo | Lutræ cicurataæ piscantur. |
dato per cocum, vadunt in piscinam, piscem magnitudine ab eo designata |
suscipientes, rursumque alium & alium, donec sufficit imperatis satisfecisse. |
Caro eius solummodo valet pro bestiis venatione apprehendendis. In magno |
|