|
vt hæres nil habeat: ita ii, qui ad luxum emerunt pelles eas, vermibus consumendas |
citius, quam hæredibus possidendas adservant. Nec satis feliciter ignaræ mulieres |
Italicæ odoratui subiiciunt has pelles zebellinas, ob rationes silentio potius | Pelles zebelli vitiosæ. |
premendas, quam aperiendas: eo quod est majora vitia insunt, quam bonæ virtutes, |
ne crebrioribus Senatusconsultis, propter inanes sumptus arcendos, opus sit |
vbi rei malitia patet. |
|
|
De Hermelinis, quos secundum Plinium mures Ponticos opinor. |
CAP. XX. |
|
CONDVNTYR (vt Plinius lib. VIII. cap. |
XXXVII. scribit ) in hyeme Pontici mures, & ii |
duntaxat albi: quod qualiter intelligi poterit, saluus fit sensus |
vnicuique, sine injuria tamen naturæ philosophanti. Si |
hyeme clauderentur, & asperrimo gelu, nunquam appareret |
albissima pellis hujus bestiolæ, quæ æstate subrusa videtur | Pelles hermelinæ in hyeme albissimæ. |
in fine Maii, quando deposita albedine, propagationi |
intendit inter novas herbas, prout fateor me obiter inter |
equitandum vidisse apud Helsingos populos Septentrionales |
M. D. XVIII. ita vt in congressu propter nimiam conjunctionem, in cursu | Fœtor pessim’ in congressu. |
velocissimo cohærerent, atque dentibus stricterent, tantum fœtorem in magna parte |
sylvæ diversarum arborum ( quia ibidem plures congrediebantur ) relinquentes, vt |
vix meminerim me deteriorem sensisse vnquam. Asserit idem Plinius lib. X. cap. |
LXV. mures lambendo generari: quod in his animalibus simile vero haud videtur: |
quia more communi bestiarum coëunt, licet volens taceo modum copulationis. |
Hæ autem bestiolæ singulo quoque triennio, vt in plurimum præ nimia comestione | Pelles ampliantur. |
ad maximum lucrum mercatorum ampliantur. ac prolongantur in pelle: quod |
eo modo nedum in Norvegia, sed & in prædicta Hessingia, atque vicinis provinciis |
diœccesis Vpsalensis evenit, scilicet vt bestiolæ quadrupedes, Lemmar, vel Lemmus | Lemmar, vel Lemus. |
dictæ, magnitudine soricis, pelle varia, per tempestates & repentinos imbres ex |
cœlo decidant: incompertum vnde, an e remotioribus insulis, & huc vento delatæ |
|