- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
618

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. XX. De Hermelinis, quos secundum Plinium mures Ponticos opinor - Cap. XXI. De venatione huius animalis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)



618        DE ANIMAL. SYLVES.

an e nubibus seculentis temere natæ deferantur. Id tamen compertum est, statim
atque deciderint, reperiuntur in visceribus herbæ crudæ non dum concoctæ. Hæ
more locustarum, in maximo examine cadentes, omina virentia destruunt, & quæ morsu
tantum attigerint, emoriuntur virulentia. Vivit. hoc agmen, donec non gustaverit
Bestiolæ stato tempore moriuntur. herbam renatam: conveniunt quoque gregatim quasi hirundines evolaturæ, sed stato
tempore aut moriuntur acervatim cum lue terræ: (e quarum corruptione aër fit pestilens
& afficit incolas vertigine, & ictero ) aut his bestiis, dictis vulgariter Lekat,
Lekat Gothice vel hermelini. vel Hermelini, consumuntur: vnde iidem hermelini pinguescunt, & reddunt pellium
mensuram longiorem. Et hæ quoque pelles decadum numero, præsertim XL. pelles
in quolibet fasciculo, vt zebellinæ, mardurinæ, vulpinæ, castorinæ, ac sciurinæ,
Pelles decadum numero venduntur. vel leporinæ, venundantur, atque navigiis in regiones longinquas exportantar.
Sophisticantur & illæ modo in lib. VI. cap. vltimo ostenso: quod attendant
atris chirothecis eas tangendo, qui emere volunt. Et hæc fideliter scribo, ne
Cautela. . dolosis artibus ob miserrimum lucellum intendant mercatores, qui putant impune
fallere Deum, vt hominem dolos & fraudes ignorantem.
illustration placeholder

De venatione hujus animalis.

CAP. XXI.

                                        QVALIT E R autem hermelini (vt vocabulo Italico,
                                        immo & Gothico vtar )a venatoribus capiantur, & ad
                                        quem vsum deputentur, paucis ostenditur, & in primis
Hermelini capiuntur.                                         supradicta positione transversorum lignorum subtilissima
                                        chorda adhibitorum: quæ(ingredientibus harmelinis tribus,
                                        quatuor, vel octo simul ) mota, repente eos in sua pressura
Modus alius capiendi hermelinos.                                         claudit: taliaque ligna, ob nimiam multitudinem harum bestiolarum,
                                        passim sunt extensa. Item sunt & foveæ, seu fossæ oblongæ,
                                        quibus supersternuntur subtilissima ligna, atque super
Canes venantur hermelinos. ea nix, vt qUasi appareat continuus, atque solidus campus: in quam fossam magno
numero cadentes bestiæ, a patrono loci, vel eius substituto captæ, occiduntur.
Item sunt & canes adeo celeres, & sagaces, vt eas comprehensas morsibus occidant,
Sagittarii. comportent, vel ante pedes patroni cumulando colligant. Item sagittarri inter adolescentes,
plurimi adeo triti sunt, vt nec in sagitta, nec in præda arripienda fallantur:
Pelles pretiosæ. Caro autem, hujus animalis, propter esum vilium escarum, nihil valet: sed pellis
sola: quæ propter candidissimum colorem in summis Principum vtriusque sexus
Vestit’ illustrium personarum. veneratur aulis. Licet ipsa bestiola sit luxuriossima, vt prædictum est: in vno tamen
admiranda, quod ad finem Maii certis diebus operam præstet propagationi:
&, ita naturæ legibus est contenta. Illustres personæ vtriusque sexus his pellibus continuo
Mores petulantissimi. candore interpositis raris caudis nigris, vtuntur, maxime in amplissimis vestium
fimbriis, antiqua honestate servatis. Sed heu dolor eo iam processit ille modus,
vt illo despecto vestes in mille partes discissæ, foris indicent, paruum intus adesse
pudorem, aut integritatem, vel pudicitiæ securitatem in ea æde, quando totus paries
foris, vel ruptus est, vel tot habet pro furibus intromittendis apertas fenestras, prout
superius lib. XIIII. cap. II. de pudico virginum ornatu erat dictum. Nec aliud hic
videtur expectandum, nisi quod Deus perdet omnes inique agentes supervacue. Honestis
tamen, ac legitimis personis, & conjugibus concessus est habitus, seu ornatus
iste pellium hermelinarum, & cujuscunque generis novis nuptis.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0704.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free