Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. XXII. De natura Taxorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
VISI sunt superioribus capitulis fibri, sive castores, quomodo | |
domos structuri in aquis, vnum videlicet alterius societatis | Castorum natura. |
profugum, vel alienigenam, in lignis comportandis, | |
ad terram supinum statuunt, ventrique eius onus pedibus | |
constringendum imponunt, ac demum eundem pertrahunt | |
in locum destinatum. Iti præsenti cap. similis naturæ sagacitas | |
apparet, in animalibus, quæ Taxi dicuntur. Hi | Taxorum natura. |
enim, quia in specubus, ac subterraneis antris naturaliter | |
habitant, mansionem mirabili modo confingunt, ita videlicet, | |
vt vnum taxum constituant terræ pedibus suis effossæ vectorem: qui supinatus | |
extensis cruribus, & erectis, supra ventrem suum terra effosa accumulatur, oneraturque: | |
per pedes ab aliis exportantur: totiesque hoc faciunt, quousque mansionis latitudo habitatoribus | |
sufficere possit. Sed habitationem hujusmodi tanto labore partam, non | |
sine difficultate postea tuentur. Primam namque hostilitatem patiuntur ab insidiis vulpeculæ: | Vulpeculæ insidiosæ. |
quæ cum domum nunquam fabricat, dolis confisa malignis & solitis, taxorum | |
foveam ingreditur, ac fœtore stercoris tantum inquinat, vt horrore suam domum relinquere | |
cogantur, & securitatem. Attamen ne insidiosæ vulpis impunita perduret | Vulpeculæ captæ excoriant. |
astutia, sæpissime venatorum industria canum proditione comprehenditur, | |
& excoriatur. Profecto æqua lex esset, vt alienæ possessionis | |
invasores partes, vulpium fierent, qui vulpium insidias, | |
& mores maris artibus imitari conantur. | Partes vulpium fient. |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>