Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. XXXV. De Vris, & eorum ferocitate
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
ETSI ferocissimum hoc animal, videlicet vrum, Gothia, | |
aut Suetia non habeat: tamen quia eius figura in Charta mea | |
Gothica, sive Septentrionali descriptione, præcipue in Lithuania, | |
vna cum aliis animalibus inserta est, volui eam | |
huic loco imponere, vt vnicuique bestiæ assignari debeat originis | |
Vrus. | suæ locus. Est igitur Vrus bos agrestis, adeo ferox, |
& fortis, vt armatum militem equo insidentem, cornibus | |
elevet, & prosternat. Neque enim homini, neque feræ, quam | |
prospexerit, parcere novit: idque crudelius plerunque evenit, | |
Bubali retrorsum cornua mittunt. | quia maximæ velocitatis est, cornua antrorsum quasi directe mittens, velut bubali |
cornua retrorsum ad terga mittuntur. Hercinia Germaniæ maxima sylva, versus | |
Indiam per mare Caspium protensa, hanc bestiam nutrit: cujus cornua in tantum | |
protensa sunt, vt Isidorus & Solinus dicunt, quod ob insignem capacitatem inter | |
Cornua vrorum auro argentoque circundantur. | Regias mensas, potuum gerula fiant: immo auro argentoque circundari solent, |
atque inter amplissimas epulas tabulis Principum præsentari. Caro eius nihil differt | |
a communi boum carne, nisi solennioribus præparamentis multarum specierum, vt | |
Vrorum genera plura. | viscositas eius totaliter elixetur. Vrorum autem genera multa sunt. Quidam habet |
cornua alta, & longa: quidam brevia, & spissa, ac fortissima: & hæc genera | |
in saltibus Herciniæ sylvæ, versus Lithuanos, & Russos procreantur. Horum similes | |
Sigismundus rex Poloniæ. | plures alias vidi in vivariis Serenissimi Regis Poloniæ Sigismundi primi |
M. D. XXVIII. prope Regiam curiarnßalessa, vivente clarissimo viro | |
domino Boner. Et ii vti reservabantur, dum videretur, ad vsum Regiæ coquinæ. | |
Meminit etiam horum, Germanicarum rerum scriptor Franciscus Irenicus lib. VII. | |
Vri taurorum maximi. | cap. XIII. his verbis: Sunt & vti taurorum maximi in Germania, pene omnem |
tauri speciem habentes, nisi quod barbas longissimas nutriunt, ac cornibus breviusculis | |
apparent, alioqui pro tanta corporis mole. Cæsar, & Solinus ex eorum cornibus | |
Virgilius. | pocula fieri indicant. Virg. lib. II. Geor. |
Sylvestres vri assidue capreæque sequaces | |
illudunt. | |
Et lib. III. | |
Quæsitas ad sacra boves Iunonis, & vris | |
Imparibus ductos alta ad donaria currus. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>