Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. XXXVII. De Vulpibus, & earum dolis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
QVOD vulpes, sicuti & lepores, infinita multitudine, | |
atque in colore mutabiles, in Septentrionalibus terris reperiantur, | |
iam satis est dictum, vt & hoc mirabilis naturæ | |
Vulpium colores varii. | spectaculum consyderetur. Sunt igitur in Septentrionalibus |
sylvis vulpes nigræ, candidæ, rubeæ, crucigeræ in dorso, | |
aliæque cœlestino colore respersæ: omnes tamen in eadem | |
Pelles nigræ. | malitia, atque astutia participantes. Nigræ pelles pretiosiores |
cæteris æstimantur: quia Moschovitarum Principes frequentius | |
his vtuntur, vt superius lib. XI. cap. X. de receptione | |
Pelles crucigeræ | oratorum alienigenarum declaratur. Deinde crucigeræ pelles, hoc est, quæ nigra |
cruce dorsotenus sunt a natura signatæ, propter majorem ornatum, & pellium magnitudinem: | |
Vestitus principum. | quam non nisi in maturiore ætate vulpes consequitur. Hæque pelles, |
vti nigræ, magno commercio Moschovitarum, & Russorum, & Tartarorum appretiantur: | |
quamvis nigræ annexam habent suspicionem, quod atro colore, fumo videlicet | |
picearum tedarum sint adulteratæ, prout superius lib. VI. cap. vltimo plura enarrata | |
Pelles albæ. | videntur, atque hoc eodem lib. cap. XX. de pellibus mardurinis, zebellinis, |
seu zapherinis. Candictæ pelles minoris sunt reputationis, & coloris cœlestini, | |
aut asurini, propter multitudinem, & pilorum casum: minus enim cutibus adhærentes | |
durant. Attamen qui curiositati student, aut vtilitati, mixtura diversarum | |
pellium operimenta arcendi frigoris pro vsu dormientium conficiunt: quia magnum | |
Pelles rubeæ. | calorem cito inductum conservant, levesque sunt, senioribus convenientes. Rubeæ |
vulpes prædictis omnibus frequentiores, vbique reperiuntur, facileque vestigiis | |
post se in nivibus relictis, venatorum sagacitate, & canum celeritate | |
capiuntur, prout & lepores, vrsi, cervi, lupi, lynces | |
propriis vestigiis se venatoribus produnt: æstate | |
vero odore canum. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>