- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
639

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. XLI. De Venatoribus, & Venationibus - Cap. XLII. De externis exemplis Venatorum, ac Venationum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XVIII.        639

Flectere laudis equos, & spicula tendere cornu.
Item Mantuantus de Germanis & Gothis:
Assueta per alpes
Frigora agens, certare vrsis, nive candida semper
Per juga veloces cursu prævertere cervos.

De externis exemplis Venatorum, ac Venationum.

CAP. XLII.

                                        ETSI Gothi, teste Iordane, & Paulo Diacono, deditissimiGothi venationi assueti.
                                        afferantur venationibus, vt in iis cum Hunnis descenderent
                                        in discrimen, & inde in acerrimum bellum: tamen
                                        nulli, aut rari talium eorum exercitiorum nomina, tempora,
                                        vel gesta in scriptis exhibuere: immo satis parce, & minutatim
                                        de præclarissimis eorum bellis scribunt, quæ propter salvandosCausæ bellorum.
                                        oppressos, aut amplianda dominia fecere vetussimis
                                        ævis, quemadmodum Saxo in principio suarum historiarum
                                        conqueritur, & post eum antecessor meus D. Io. Gothus
Archiepiscopus Vpsalensis, causas negligentiæ satis arduas afferentes. Ergo
pro solatio Aquilonarium populorum, aliunde venari congruit honestissima exempla,
vt saltem agnoscant, maximos olim in orbe Principes nequaquam otio torpuisse,
aut deditos fuisse turpissime vitæ. Alexander cognomento Magnus, vbi tantillulumAlexander Magnus.
quievit a præliis, assidua venatione objectabatur: vnde & leonem, velut æmulus
Herculis, fortissimum interemit. Sed ad Pencesten vrsi morsu, & vnguibus laceratum scripsit,
que si quis venatorum eum in vrsi congressu destituerit, tanquam desertor debitas pœnas
luat. Bellator maximus Rex Ponti Mithridates, XLVI. annis cum Romanis variaMithridates.
fortuna confligens, venationis studio venena evasit, & insidias. Armos enim circiter
septem(vt superius lib. VIII. cap. XXXV. habetur)neque vrbis, neque ruris tecto
vsus est: sed inter sylvas quasi errabundus vagabatur, atque in diversis montibus
pernoctabat, feratque insequebatur, ac milites induravit. Crœsus Lydorum RexCyrus.
( quem Solon super nimia felicitate gloriantem arguebat ) filium perdidit in venatione.
Darius Persarum Rex potentissimus, inter prima bellorum respiraculaDarius.
venationi intendebat. Epaminondas Thebarum princeps, venatioribus duranteEpaminondas.
vita semper operam dabat. Ferdinandus Aragonum Rex optimus, etsi venationiFerdinandus.
intentus esset, nunquam tamen solus trucem bestiam est aggressus: quod & alii
observabant. Gelonus Herculis filius, vestigia patris secutus, venator & bellatorGelonis.
eximius fuit. Hadrianus Imperator Masorem Germanum quotidie secum in venationeHadrianus.
habuit, quia peritissimus erat. Iason Regis Thessaliæ filius, pro vellere aureoIason
venatus est. Caroli Magni venatorius gladius, auro circundatus, adhucCarolus Magn’
visitur in Aquisgrano. Sed nec deessent in exemplis allegandi, qui venatorio exercitio
frequentius vel vere, vel ficte instituto, patriam tyrannis interemptis libertati
restituerunt: vt Pelopidas quidam Thebanus, qui e venatore Dux factus est inPelopidas.
maximo principatu. Item Viriatus Lusitanus primus Hispaniarum magnus Dux, Viriatus.
decem annis vario eventu contra Romanos acriter pugnans, cum pastor esset, militarem
disciplinam e sola venatione didicit, cui quidem operam dedit: & a venatoribus
Dux factus, cum nulla generis, aut majorum commendatione clarus esset,
vniversum Hispaniæ exercitu magna cum laude diutius duxit. Et ita de pluribus aliis,
quos Francis. Senensis Episcopus Caietanus de Regis institutione recenset.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0725.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free