- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
640

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. XLIII. De periculis Venationum in spectaculis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)



640        DE ANIMAL. SYLVES.


De periculis Venationum in spectaculis.

CAP. XLIII.

                                        NE autem longius per vastas solitudines, & peregrinas allegationes
                                        evagetur hæc venatio, Mantuani verbum adhibendum
                                        est dicentis: Quis scelerum comprehendere formas?
                                        quis omnia pœnarum percurrere nomina possit ?
Venatio periculis plena.                                         Quasi diceret, omnia periculorum plena in venatione, veluti
                                        expectatio vulnerum in atrocissimo bello. Et ob hoc
                                        non incongrue inserta est huic loco epistola Theoderici Regis
Epistola Theoderici regis gothorum.                                         Gothorum, quam Maximo viro illustri(vt lib. V. apud
                                        Cassiodorum habetur)scripsit in hunc modum: Si Consularem
munificentiam provocant, qui peruncta corporum flexibilitate luctantur: si organo
canentibus redditur vicissitudo præmiorum: si venit ad pretium delectabilis cantilena:
quo munere venator explendus est ? qui vt spectantibus placeat, suis mortibus
elaborat. Voluptatem præstat sanguine suo, & infelici forte constrictus festinat populo
Actus detestabilis. placere, qui eum non optat evadere. Actus detestabilis, certamen infelix, cum
feris velle contendere, quas fortiores se non dubitat invenire. Sola est ergo in fallendo
præsumptio, vnicum in deceptione solatium. Qui si feram non mereatur effugere,
interdum nec sepulturam poterit invenire. Adhuc superstite homine perit corpus,
Captus esea hosti suo. & antequam cadaver efficiatur, truculenter absumitur. Captus esca fit hosti suo, &
illum ( proh dolor) satiat, quem se perimere posse suspirat. Spectaculum tantum
fabricis clarum, sed actione deterrimum, in honore Scythicæ Dianæ repertum, quæ
Sacrificium detestabile. sanguinis effusione gaudebat. O miseræ deceptionis errorem, illam desiderasse colere,
quæ hominum mortem placabatur. Primum sibi per lucos, & sylvas agrestium
Triplex dea. populorum vota, & venationibus dedita, hanc triplicem deam falsa imaginatione
Luna. finxerunt: ipsam scilicet in cœlo Lunam, ipsam in sylvis Dianam, ipsam apud inferos
Dianam. Proserpinam esse, firmantes. Sed solum Herebi potentem, non improbe forsitan
Proserpina. æstimarunt: quando tali falsitate decepti, in profundas vivi tenebras cum
suis erroribus intraverunt. Hunc ludum crudelem, sanguinariam voluptatem, religionem
Athenientes. impiam, humanam ( vt ita dixerim )feritatem, Athenienses primum ad
civitatis suæ perduxere culturam, justitia permittente divina, vt ad illusionem
spectaculi perveniret, quod falsæ religionis ambitus invenisset.
Hoc Titi potentia principalis divitiarum profuso flumine
cogitavit ædificium fieri, vnde caput vrbium potuisset
extolli.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0726.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free