Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. XLV. De ferocia Hominum in Lupos conuersorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
QVONIAM præsenti lib. cap. XV. de diverso luporum | |
genere dictun est, pretium operæ me facturum esse arbitratus | |
sum, si in fine hujus lib. de animal, sylves. luporum | |
Luporum genus e hominibus conversum. | genus e hominibus conversum, quod Plinius lib. VIII. |
cap. XXII. fabulosum, ac salsum confidenter existimandum | |
esse affirmat, tales in terris ad Septentrionem maxime | |
vergentibus, etiamnum magna in copia reperiri, adiicerem. | |
ln Prussia, Livonia, atque Lithuania, quamvis luporum | |
Rapacitas luporum vbi exercetur. | rapacitatem per totum pene annum incolæ haud exiguo |
cum damno expenuntur, quia eorum pecora ingenti multitudine passim in sylvis, | |
dummodo exiguo intervallo a grege aberrant, dilaniantur, ac consumuntur: tamen | |
Dannum a hominibus gravius quam a feris. | hoc dispendium non adeo magnum ab illis reputatur, quam quod a hominibus in |
lupos conversos sustinere coguntur. In festo enim Nativitatis CHRISTI sub | |
noctem, statuto in loco, quem inter se determinatum habent, tanta luporum e hommibus | |
Luporum e hominibus conversorum copia. | diversis in locis habitantibus conversorum copia congregatur, quæ postea |
eadem nocte mira ferocia cum in genus humanum, tum in cætera animalia, quæ feram | |
naturam non habent, sævit, vt majus detrimentum a his, istius regionis inhabitatores, | |
Lupi ædificia hominum oppugnant. | quam vnquam a veris & naturalibus lupis accipiant. Nam vti compertum |
habetur, ædificia hominum in sylvis existentium, mira cum atrocitate oppugnant, | |
ipsatque fores effringere conantur, quod tam homines, quam reliqua animantia | |
ibidem manentia consumant. Cellaria cervisiarum ingrediuntur, ac illic aliquot cervisiæ, | |
Lupi cervisiam bibunt. | aut medonis tonnas epotant, ipsaque vasa vacua in medio cellarii vnum super |
aliud elevando collocant: in quo a nativis ac genuinis lupis discrepant. Locum vero, | |
Locus fatidicus. | vbi forsan illa nocte quieverunt, harum terrarum incolæ fatidicum arbitrantur: |
quia si alicui in eo quid adversi contigerit, veluti vehiculum obvertantur, atque ipse | |
nivibus iniiciatur, plane sibi persuarum habent, eum isto anno morte moriturum, | |
Lupi e hominibus conversi parietem transiliunt. | quemadmodum id a multis temporibus per experientiam explorarunt. Intra Lithuaniam, |
Samogethiam, ac Curoniam est paries quidam, e quodam castello diruto reliquus, | |
ad hunc certo anni tempore aliquot millia eorum conveniunt, ac vniuscujusque | |
agilitatem in saltando explorant: qui hunc parietem transilire nequiverint, vti pinguloribus | |
Lupi flagellis cæduntur. | fere evenit, flagellis ab eorum præfectis cæduntur. Denique constanter asseritur, |
inter hanc multitudinem etiam istius terræ magnates, atque e prima nobilitate | |
Magnates inter lupos versantur. | viros versari: qui quomodo ad eam vesaniam, ac metamorphosin longe terribilem, |
quam deinde statis temporibus negligere haud possunt, plerunque perveniant, sequenti | |
cap. docebitur. | |
De Meta | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>