|
PLINIVS inter eos, qui vnquam naturalis historiæ argumentum attigerunt, | Plin. nat. histo. princeps. |
atque etiam tractandum susceperunt, facile princeps, supra citato loco refert, |
Evantem autorem Græcorum haud spretum tradere, que Arcades scribant, exgente | Evantes Græcus autor. |
Antæi cujusdam forte electum ad stagnum quoddam regionis eius duci, vestituque |
in quercu suspenso tranare, atque in deserta abire, transfigurarique in lupum, & cum | Homo in lupum transfiguratur. |
cæteris eiusdem generis congregari per annos IX. Quo in tempore si homine se |
abstinuerit, reverti ad idem stagnum: & cum tranavent, effigiem recipere, ad pristinum |
habitum addito novem armorum senio. Hæc metamorphosis etsi Plinio vero |
similis haud videtur, ac impudens mendacium esse opinatur: tamen ad Evantis, Agriopæ, |
aliorumque autorum sententiam salvandam, in allegatis oris talia in hunc vsque |
diem accidere, aliquot exemplis declarabitur. Quandocumque enim aliquis rerum novarum |
præter divinam institutionem cupidus, sive Germanus, sive indigena, in collegium | Metamorphosis hominis in lupum. |
istorum maledictorum hominum, qui in lupos, cum est integrum videbitur, |
convertuntur, associari cupit, ita vt certis anni temporibus ad destinata loca, per omnem |
vitam suam vna cum suis asseclis conveniat, damnumque ac mortem ipsam cæteris mortalibus, |
& pecoribus inferat: hanc mutandi rationem, ipsi naturæ maxime contrariam, |
a quodam hujus veneficii perito, per poculum cervisiæ propinando (dummodo | Modus vt homo in lupum convertatur. |
is, qui huic illicito consortio applicatur, illud acceptat) certis verbis adhibitis consequitur. |
Postea quando sibi consultum videbitur, hominis idæam, in cellarium aliquod, |
aut abditam sylvam se conferendo, in lupi formam totaliter transmutare potest. |
Denique hanc juxta placitum post aliquod tempus relinquere, atque illam |
vicissim assumere sibi integrum est. |
|
|
De exemplis, in quibus homines in Lupos conversi sunt, & e contra. |
CAP. XLVII. |
|
AC vt ad exempla perveniamus. Cum nobilis quidam longam |
per sylvam iter faceret, aliquotque servilis conditionis | Rustici in Livonia servilis conditionis. |
rusticos, hujus veneficii haud ignaros (quales plerunque istis |
in oris reperiuntur ) secum ducebat: dies ad vesperam tendebat: |
tum etiam in sylva pernoctandum erat, quia in proximo |
nullum hospitium fuit: denique fame ac penuria premebantur. |
Tandem vnus eorum repentinum consilium proponit, |
cæteros debere esse quietos, nec Yllum tumultum, si |
|