Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIX. De avibus - Præfatio
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
ETSI plurima in Septentrionalibus terris, tam campestrium, | |
quam aquatilium avium genera sunt, cæterisque nationibus | |
nota, vt supervacaneum sit de earum naturis aliquid | |
adducere, maxime cum a veteribus scriptoribus id argumentum | |
copiose fuerit tractatum: attamem in frigidissimis | |
his terris & aquis, nonnihil peramplius ostendi poterit, quod | |
optimum lectorem semoto fastidio recreare, aut lectum meminisse | |
juvare queat. Mirantur enim plurimi, nec frustra, quomodo | |
rigentibus vndique campis densitate nivium, concretis | |
vbique aquis solidissima glacie, longisque frigidis noctibus per multos menses | |
durantibus, nedum vivere, sed & genus propagare probentur. Quocirca nemo | Nemo temere damnet rem ignotam. |
præcipiti judicio ( hortante Platone in principio de legibus ) ignotæ rei naturam, | |
ob difficilem eius notitiam, damnet, aut arguat, donec acrius inquirat, & æquius | |
intelligat, atque perfectius dijudicet, quid artifex ipsa natura producere, productumque | Infra cap. vlt. lib. 22. |
suis legibus statuere possit. Multa enim sunt, quæ sensus humanos, etsi | |
videantur, latere solent, atque sui admirationem potius, quam notitiam scrutatoribus | Artifex natura. |
ingenerant. Nec nisi minutuli Philosophi eiusdem Platonis judicio censendi | Philosophi minutuli. |
sunt, qui nihil nisi sensibus comprehensum asserere, aut credere volunt. Quibus | |
integer naturalium rerum terrarumque scriptor Celtes, qui quinque annis vniversam | Celtes. |
perlustravit Germaniam, satisfacere possit, vbi ait: De volucribus autem, vt apud | |
gravissimos autores, nihil compertum habeo: multa enim desiisse, quæ hodie non | |
sunt, & multa renasci in rerum natura, quæ olim non fuerunt, constat: quod nova cœlestium | |
corporum ( si quid in mundo novum amplius emergere potest) factum | Novum nil videtur. |
configuratione credidenm. Hæc Celtes. Cui etiam Plinius lib. X. cap. | |
XV. suffragatur his verbis: Sunt præterea complura genera depicta, | |
in Hetrusca disciplina, seculis non visa: quæ nunc | Gula humanam multa depopulatur. |
defecisse mirum est, cum abundent etiam quæ | |
gula humanam populatur. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>