Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIX. De avibus - Cap. VI. De Aquilarum natura, & differentia earundem
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
AQVILAM avem nobilem & rapacem, ab acumine visus, | Aquila ab acummine visus dicta. |
teste Isidoro, sic dictam, omnibus notam relinquo. | |
Veruntamen quia in Septentrionem maxima eius generis multitudo | |
propter ferarum abundantiam reperitur, aliquid de | |
earum natura præmissa distinctione præsentibus interponam. | |
Sex igitur sunt genera aquilarum. | Aquilarum 6. genera. |
Primum herodius, qui & girfalcus dicitur, avis inter omnes | |
nobilissima, colore cæruleo, ad albedinem tendens, præterquam | Girfalcus. |
in pectore & alis, vbi cœlestem colorem evidentius | |
imitatur: adeo fortis, vt aquilam rapiat: etiam adeo animosus, vt si in aëre post | |
quatuor vel quinque grues, vel alias aves dimissus fuerit, non desinat a præda, donec | |
omnes ad terram successive dejiciat, cane ad hoc edocto rapiendas. Nec revocatus | |
herodius is præ indignatione descendit, donec rapiat elapsam. Nec plures | Herodius |
generat, quam vnum pullum, Alberto teste. | |
Secundum genus post hos nobilius est, quod anseres, cygnos, cuniculos, & lepores | II. genus. |
præcipue rapit, quando pullos habet. Herodio quantitate minor, coloris varii | |
ex albis & cinereis pennis intermixtis, candidas pennas habens in brevi ano. | |
Tertium, quod truncatis insidet arboribus, vnde denominationem accipit: estque cinerei | III. |
coloris: anates, & anseres venatur: duobus prædictis generibus in quantitate, & audacia minus. | |
Quartum, quod accipit pisces, varium in ventre, album & nigrum in dorso, & instruma | |
nigras habens maculas: vnum pedem habet anserinum ad natandum, alium | IIII. |
vngulis acutum ad rapiendum. Insidet arboribus super flumina piscibus insidians: | |
quorum maxima est multitudo in Aquilonaribus aquis. | |
Quintum genus parvum est, variique coloris, sed ingenio pollens: nam ossa in sublimi | |
portata, versus saxum, vt rumpantur, ob medullam exugendam emittit. | V. |
Sextum genus candidum, vivens e venatione leporum, cuniculorum, porcellorum, | |
catellorum, vulpium, & similium. Aquila tantum pullos diligit, vt sagitarum | VI. |
ictibus se pro illis interponat tanquam scutum. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>