- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
656

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIX. De avibus - Cap. X. De Anseribus - Cap. XI. De moralibus exemplis, ex Anseris natura trahendis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)



656        DE AVIBUS.

aut orto incendio clamat, prout tritum exemplum est de ansere Capitolino:
de quo tot & tanta scribuntur, maxime a S. August. de Civit. Dei.
illustration placeholder

De moralibus exemplis, ex Anseris natura trahendis.

CAP. XI.

Disciplina silentii apud principes servanda.                                         CALLISTHENI Aristotelis discipulo imperatum
                                        suit, vt ab Aristotele ad Alexandrum missus, hanc præcipuam
                                        servaret disciplinam, vt quam rarissime, & jucunde
                                        admodum apud eum loqueretur, qui vitæ mortisque potestatem
                                        in aciem linguæ haberet. Scribunt enim qui animalium
                                        naturam diligenter scrutati sunt, aliquam animalia ratione
Plaga orientalis calida.                                         carentia, salutem alto silentio tueri: veluti anseres,
                                        qui linquentes præ nimio calore Orientalem plagam, Occidentalem,
Tantaurus mons.                                         seu Aquilonarem petentes, cum montem Tantaurum
aquilis abundantem prætervolare cœperunt, timentes rapacissimas illas volucres,
Exultatio post periculum speranda. rostra lapillis obstruunt, ne consuetudinis, aut necessitatis vis vocem eis
eliciat, qua aquilis proditæ periclitentur. Verum postquam verticem montis eius,
collesque tali silentio devolarunt, calculos respuunt, & securiore nexu per aperta cœli
strepitu, ac clarioribus vocibus feruntur, Proinde cui in simili casu onus legationis,
Verbum irrevocabile manet. vel aliud incumbit, anferis exemplo cogitet tacere, & cum quibus loquetur,
opportunitate provida vti. Emissum nanque verbum (vt vulgo dicitur) nunquam
revocari potest. Ideoque anserum more potius, quam Callisthenis vtatur. Illi enim
Pythagoricum silentium. paruo silentio vitam tutati sunt, hic autem vel modica loquendi licentia eam amisit,
cum nec dicto optimi præceptoris auscultasset, nec sanctam illam Pythagoræ taciturnitatem
didicisset. Opportuni nanque silentii major est laus, quam tempestivæ
Anser amat nutritores. orationis. Est & alia virtus hujus animalis, quod nutritores suos adeo amat, vt
quasi sapere, & intelligere videatur. Est & anser animal pavidum, & auditu acerrimo:
quod ipsa natura præscribit, vt quo timidiora animalia sunt, eo diligentiora
ad custodiam habeantur, quando metus optimus custodiendi sit artifex. Ita
quoque anser a beato Ambrosio lib. V. cap. XIII. in Hexameron commendantur.
Excubiæ anserum commendabiles. Ait enim: Nocturnas autem anserum quis non miretur excubias ? qui vigilias
suas etiam cantus assiduitate testantur. Denique eo etiam Romana Capitolia
a Gallo hostem servarunt. Merito illis debes Roma, quod regnas. Dii
tui dormiebant, & vigilabant anseres. Ideo illis diebus anseri
Dii Romani anseribus cessere. sacrificas, non Iovi. Cedunt enim dii vestri anseribus,
a quibus se sciunt esse defensos, ne & ipsi
a hoste caperentur.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0742.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free