- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
670

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIX. De avibus - Cap. XXV. De Garrulis, & Cornicibus, ac Graculis - Cap. XXVI. De bona Auium natura attendenda

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)



670        DE AVIBUS.

Cattum domesticum, tanquam hostem insidiantem, continuo garritu, vt auferatur.
prodit. Nuces, & glandes pro hyemali esca æstate recondit, signum loci & rei custoditæ
Collecta annona aliis cedit. a transitu nubium sumens: quo fit, vt stulta memoria illusa sibiipsi famem,
aliisque ei solicitudini non intentis escam exhibeat copiosam. Discant ergo ex eo
pecuniosi & avari, ne damnata solicitudine congestos thesauros mittant ad hostes,
& ingratos hæredes. Cornices sunt in Septentrionalibus terris mixtæ, coloris cinerrei,
& atri: vngulis & rostris plurimum potentes: carnibus, alioque pabulo indifferenter,
etiam nucibus alto casu confractis vtentes. In hyeme cibum cum porcis sumentes,
Cornices cur sedent hyeme in dorsis porcorum. ascendendo descendendoque semper resident super dorsa eorum, propter vngulas
frigoribus non consumendas, Solicitæ genitrices sunt pro pullis educandis.
Cornicem incubantem mas pascit more corvorum, teste Alberto. Vtraque avis inauspicatæ
garrulitatis. Vterque parens fœtum secum volantem diu nutrit, pietatis
Exemplum pietatis erga filios. amore. Discant ergo homines, hortante Ambrosio, amare filios ex vsu cornicum:
quæ etiam volantes filios sedulo prosequuntur, & solicite, ne forte teneri deficiant,
cibum suggerunt, ac plurimo tempore nutriendi officia non relinquunt.

De bona Avium natura attendenda.

CAP. XXVI.

Virtutes exemplo avium amplectendæ.                                         DISCANT homines ex avibus hospitalia jura servare cum
                                        ciconiis. Item pericula sua communicare cum necessariis,
                                        vt cornices: & ab eisdem castitatem, quia inter se
                                        fidissimæ sunt. Mira etenim his castitatis & matrimonii
                                        cura, haud palam coëuntibus: extincta consorte, alteri viduitas
Auguria avium.                                         impolluta manet. Sunt etiam cornices in auguriis,
                                        & incantationibus aptæ, vt Alberto placet. Plin. dicit lib.
                                        XIX. cum contra aquam (vt aliæ terrestres aves ) clangorem
                                        dant, seseque perfundunt, imbrem præsagiunt. Vero experimento
etiam receptum est, vt sese in Septentrione nivibus perfundant, vt turdus vel
alauda arena, aut pulvere gallus: tuncque profundum casum nivium præmonstrant.
Insidias etiam omnium rapacium volucrum improba voce, & volatu domesticis
avibus demonstrant: immo & sola voce, vt Suetonio jocanti placet:
Nuper Tarpeii consedit garrula cornix.
Est bene non potuit dicere, dixit Erit.
Pica quasi poëtica dicta. Pica insuper quasi poëtica dicitur, eo quod verba in discrimine vocis exprimere,
& importuna garrulitate vocem imitatur humanam, colorem e nigro & albo communiter
habens: quanquam in Septentrione totaliter candidæ sint, licet raro reperiantur.
Vidi ego in Polonia M. D. XXXVII. transiturus ad Concilium
generale Mantuæ convocatum, prope Gnesnam toto corpore candidam picam ab
nobilibus terræ, ad propagationem generis diligenter inquiri. Communis autem
pica, frigore pressa, hominum ædibus se confidit, veluti & corvi, cornices, &
similia, vt facilime capiantur, prout lib. I. cap. XIX. multis effectibus probatum
est. Sustinet tamen hæc avis vltra cæteras immensum frigus: sed parcitur illi,
ne capiatur: quia noxias bestias, lupos, vulpeculas, lutras domesticis animalibus
Pica prodit bestias noxias. insidiantes, plurimo garritu prodit. Lætiore etiam cantu lætos hospites insinuire
videtur adventuros. Alia de earum mira natura, refert Plinius lib. X. quomodo
adamant


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0756.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free