- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
675

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIX. De avibus - Cap. XXX. Adhuc d Hirundinibus, & medicinis ex eis inuentis - Cap. XXXI. De Lago &c.

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)



LIBER XIX.        675

colligat, & hærere faciat. Si quo vero eius pulli fuerint excitate persusi, remediumHirundo visum pullorum reformat.
habet, quo visum reformet Volaterranus dicit eam quinos pullos producere, quibus
ex ordine cibos administrat: & si quem debilem, & implumem viderit, molliores
plumas adducit, & supponit. Ipsum quoque nidum (vt Plinius refert) plumis
mollibus, floccisque consternunt tepefaciendis ovis, simul ne durus sit tenerioribusCibi æqualiter distribuuntur inter pullos.
pullis. In fœtum summa æquitate cibos alternant. Notabili munditia pullorum
egerunt excrementa. Adultos etiam circumagi docent, & foras emittere stercus.
Dicitur autem hirundo, eo quod non sumat cibos residens, sed in aëre edat. Hirundo vnde dicitur.
Aliis avibus non impetitur, nec vnquam præda est: idque benigna naturæ providentia
factum existimatur, cum se, pullosque suos tam sterili aëris quæstum cibare cogatur.
Passeres tamem, dum nidos earum habitaturi ingrediuntur, cum exercitu venientes hirundines, Perditio passerum.
lutum ore ferentes, subito claudunt, ac suffocant eos: documentum præbentes,
alterius libertatem minime esse violandam. Pulli earum combusti, conserunt morsuiMedicinæ expullis hirundinum.
canis rabidi. Item pulvis combustorum pullorum, morbos faucium curat, vulneraque
linguæ, & labiorum sanat. Item hirundo in mulso cocta, pectus optimæ purgat:
& cor eius pulverizatum, & bibitum idem facit. Majores hirundines si combustæ
fuerint, pulvis earum melle mixtus, & inunctus, caligines oculorum detergit.
Hæc etiam squinanticis prodest, & vuæ fauciumque tumorem compescit: quod
ignorarunt medici, curantes charissimum fratrem meum Io. Magnum ArchiepiscopumIo. Archiepiscopus Vpsal. obiit Romæ.
Vpsalensem M. D. XLIIII. ex eo morbo Romæ mortuum. Pulli hirundinum,
qui in Augusto sunt, lapidem chelidonium, aliquando in epate, aliquando
in stomacho gestant: quem ego diversicolorem inveni. Pulli autem conversis ad
se vultibus in nido, generosi sunt: posteriora vero vertentes, degeneres. Strabo
lib. XVII in verbo hirundines, asserit eas gigni septenum cubitorum, quæ gulam
perforatam habet, atque per hanc respirant.
illustration placeholder

De Lago &c.

CAP. XXXI.

                                        LAGVS est avis aquatica, moribus mergo contraria. Nam
                                        vt mergus tenrpestatem maris fugit, sic lagus in ea lætatur, Lagus lætatur in tempestatibus maris.
                                        & ludit. Vivit indifferenter in terra & mari, volaris ac natans,
                                        prout animal lutra inter bestias sylvestres & aquatiles.
                                        Lagus etiam lepus dicitur Latine. In stagnalibus locis, vel
                                        petrosis nidum collocat, miro ingenio factum: sed sæpius
                                        in profundo manere delectatur. Larus est de genere milvi, Larus.
                                        tam in aqua, quam in aëre pro præda volitans, semperque
                                        famelicus perseverans. Mergus ab assiduitate mergendi &Mergus.
natandi dictus, demisso in profundum capite, aurarum signa sub fluctibus colligit,
& cum prævidet æquoris tempestatem, ad littora cum clamore tendit. Mergus, vt
Plinius dicit, in arboribus vere nidificat, vltraque ternos pullos non producit: estque
de genere insatiabilium animalium, quibus a ventre protinus recto intestino cibi transeuntGenus insatiabile mergi.
sicuti lupis cerviariis: qui, vt cæteræ aves aquaticæ, pennas rostro purgantes, aut maria
& stagna fugientes, præsagiunt ventum. Plinius lib. XXX. dicit ossifrago vnum
tantum esse intestinum, omnia devorata conficiens: cujus extrema pars actalligata
prodest contra colum. Est etiam quædam species mergorum cornuta, a re sic vocata, Species mergorum cornuta.
eo quod rubeas plumas masculus, & fœmina varias, velut cornua in capite gestant


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0761.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free