| plusquam albi, idque ipsum magis luridum, quam cæteris avibus. Ova volucrum e calore |
Differentia ovorum in formam. | fragilia: aquatilium rotunda, reliqua fere fastigio cacuminata. Quæ oblonga sunt |
| ova, gratioris saporis putat Horatius Flaccus. Rotunda fœminam, reliqua marem |
| gignunt. Omnibus ovis medio vitelli parva inest velut sanguinea gutta: quod esse |
| cor avium existimatur. Optima fœtura ante vernum æquinoctium, videlicet in regionibus |
| calidis, & temperatis: sed in Septentrionem ad finem veris, glacie vix resoluta, |
| quando redeunt aves, vt pullos in insulis excludant. Plura de ovis si quis scrutari |
| desiderat, inter alios videat Albertum lib. XVII. per totum de ovis &c. |
| |
| |
| Adhuc de Ovis certarum avium. |
| CAP. XXXVIII. |
| |
Larus avis. | LARVS avis est de genere milvi, tam in aëre, quam in |
| aqua prædam venans, ovaque instar gallinarum producens. |
Carthates. | Est & carthates avis nigra de genere mergorum, plurimum |
| piscibus nociva, quos e stationibus turbat, ac vorat |
Meantæ aves mea mea dicentes. | Meantæ aves anatibus majores (Germanice Meven, ac |
| Gothice Maaker dictæ)brevi collo & pedibus, coloris |
| cinerei, oculis glaucis, rostro partim croceo, partim rubeo, |
| semper clamantes Mea mea. Hæ vesci cupiunt cadaveribus |
| hominum: vnde naufragis, & submersis in tempestatibus |
Merguli. | infident devorandis. Multa harum avium genera reperiuntur, |
| quaæ ova in nudis rupibus plurima ponunt. Sunt & merguli, tempestates præsagientes: |
| avide vorant, ac in littore se conservant. Sunt & aliæ, quæ longe lateque |
Insulæ innumerabiles littoris Norvagici. | per agros, & loca campestria volando se subducunt, ne grandinibus ab æthere tempestuose |
| in mare cadentibus, infestius corripiantur, aut interimantur. In littoribus |
| Norvagicis etiam sunt innumerabiles insulæ, vsque ad suppolares terras progredientes: |
| in quibus vti plurimæ aves alibi non reperibiles sunt, ita & ova producunt innumera: |
| quæ occupantibus cedunt. Sed vnum est cæteris spectaculis miserabilius, quod gallina |
| ex anatum ovis, pariter & propriis pullos producens, proprio fœtu |
| secum gaudet in fricatione ventris cubatione fatigati: alterum vero aquis se |
Partus suppositii. | immergentem vocat ad escam, qui nec matrem agnoscit etiam vociferantem. |
| Ita forsitan est de quovis supposititio partu, prout latius |
| in sequenti capitulo ostendetur de pullis pavonum, |
| qui contemnunt gallinam nutricem, vti |
| & anatum pulli. |
| |