Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIX. De avibus - Cap. XL. De mira natura Pauonis, & Psittacis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Pavonis mira natura. | VGVSTINVS lib. XXI. cap. IIII. de Civit. |
Dei de pavone loquens ait: Quis, nisi Deus creator omnium, | |
carni pavonis mortui dedit, vt non putresceret? Hoc vtique | |
cum auditum incredibile videretur, evenit, vt apud Carthaginem | |
hæc avis cocta nobis apponeretur: de cujus pectore | |
pulparum, quantum visum est, servari jussimus: quod | |
post tantum dierum spatium, quantum alia quæcunque caro | |
putresceret, prolatum atque oblatum, nihil nostrum offendit | |
Caro 30. diebus non putrescens. | olfactum. Item repositum post dies plusquam XXX. |
idem quod erat inventum est: idemque post annum, nisi quod aliquantum corpulentiæ | |
siccioris, & contractioris fuit. Idem in eodem cap. VII: Cum ergo dicimus de | |
multis rebus mirabilibus, quæ nobis in promptu sunt, ipsi de illis rationem reddant, | |
vt de carne non putrescente pavonis, cum putruerit & Platonis. Isidorus: | |
Caro pavonis dura. | Caro pavonis ita dura est, vt putredinem vix sentiat, nec facile coquatur. Hieronymus |
contra Iovinianum: Fimus pavonis fervorem podagræ dicitur mitigare: & | |
Fimus pavonis. | ideo fimum suum, ne hominibus prosit, resorbent, vtilitatibus hominum invidentes: |
vt superius de vrina lyncis dictum erat. Accedit præterea suprapositæ imagini | |
Psittacus. | pavonis. decorus et gratus Aquilonaris hospes psittacus, de Indicis oris per longa |
maris navigia adductus in Septentrionem: qui cum tanto ingenio polleat, vt voces | |
proferat articulatas, dominum & reliquos eius domesticos salutando, in magna habetur | |
æstimatione, cibaturque saccharo aliunde per mare importato, ne naturali originis | |
suæ, vt creditur, frustretur alimento. Idque fieri solet per pueros, aut nobiles | |
Psittacus risum, & gemitum profert. | puellas, quibus garrulitas inest ab ipsa natura. Item risum, pariter & gemitum, |
atque alia gesticulamenta proferens, hominum excitat hilaritatem. Aspectu virginum | |
delectatur, & tactu, atque caput exhibet fricandum. Deluditur autem in propria | |
Revelans domestica secreta contemnitur. | formam speculum osculando. Cum vero domestica secreta revelare |
cœperit, vilipenditur, vt alius quispiam afferens testimonium veritati, | |
eam non amanti. Psittaco autem datum est in suo genere | |
fortissimum caput, veluti vrso debilissimum. Pavo | |
XX. annis, & vultur centum vivere | |
dicitur. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>