Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIX. De avibus - Cap. XLII. De docilitate quarundam Auium
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
VLTRA prædictas aves, tam terrestres quam aquaticas, | |
majori vel mediocri forma, ac proprietate descriptas, plurimæ | |
minutulæ ibidem, etiam valde canoræ reperiuntur. | |
quæ communiter in aliis regionibus suavissime cantant. | |
Aves instruuntur ad cantum. | Atque vt magis articulate id efficiant, a præceptoribus instruuntur, |
sicuti sunt sturni, merulæ, turdelæ, cardueles, | |
Nomina avium. | & calandra. Sturni autem, etsi in nivibus saltantes præsagiunt |
imminere tempestates, tamen capti, atque in cavea | |
tenti, propter gracilem linguæ latitudinem, facilime instruuntus | |
ad cantum, vt Vincen. in specu. nat. lib. XVI. cap. CXL. attestatur. | |
Sturnus. | Avis est nigri, et cinerei coloris, cum quibusdam respersis maculis generata. Nisum insidiante, |
& subtus volantem stercoribus opprimunt, atque in arenis paludibusque sedent, | |
Merula. | Merula, quæ IX. voces, quibus omnis cantilena componitur, quasi inimitabiles |
habet, gloriabunda in hominum præsentia canit, verno præsertim tempore, quia | |
hyeme balbutit. Nigra, croceis pedibus, & ore, melior est, quam alia cinerei coloris. | |
Candida. | In Achaiæ partibus candida invenitur. In Septentrionem ante glacierum recessum mire |
cantat, a verno æquinoctio vsque post solstitium æstivale. Diligit habitare in paludibus, | |
Turdela. | ac vastis sylvis. Turdela magnitudinem, & fere colorem turdi præferens, |
vere canit voce mira, & multiplici. Domesticatur veluti cæteræ aves, vt melancholiam | |
Carduelis. | levet. Vincen. in spe. nat. lib. XVI. cap. CXLII. Carduelis ædiculis clausa, |
cornu suspensum rostro trahit, vt bibat, pedibus pro manibus vtens: sed post | |
potum inordinate cadere sinit: in quo mirum videntur, quod natura hujusmodi avibus | |
eam astutiam concessit, quam nec bovi, nec magnis animalibus voluit impartiri, | |
Calandra. | vt vasculo in bibendo supponat pedem, ne cadat, & illico rumpatur. Calandra |
est avis parva, prope consimilis alaudæ, colorem fusca, plumis despecta, sed mira | |
modulatione vocis. Audientes lætisicat, omniumque avium voces expresse imitatur. | |
Itaque quando capta ergastulo includitur, ibi quoque captivitatis, & calamitatis suæ | |
oblita, vix vnam diei horam sine cantu præterit: adeoque spatiari diversis avium cantibus | |
gaudet, vt nec de se solicita sit. | |
Adhuc | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>