- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
693

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIX. De avibus - Cap. XLVIII. De Auibus nocturnis, & earum cibis - Cap. XLIX. De Vulturum differentia, & proprietate, quos Aristoteles & Plinius Aquilas appelant

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)




LIBER XIX.        693

propter suctum lactis: qua injuria vber emoritur, caprisque cæcitas(quas ita mulsere).
oboritur. De die manent in petris. Noctua glaucis oculorum pupillis tenebras nonNoctua.
sentit, quia obscuriore nocte volatum habet crebriorem, & hunc inoffensum. Sole
exorto visus eius hebetatur. Noctua contraria est apibus, vespis, crabronibus, &
sanguisugis. Strix est avis nocturna, a sono sic dicta. Lucanus: Strix.
        Quid trepictus bubo, quid strix nocturna queruntur.
Plura qui videre velit de avibus nocturnis, videat Volater. lib. XXVa. & Plin.
lib. X. cap. XVI.
illustration placeholder

De Vulturum differentiam, ac proprietate, quos

Aristoteles & Plinius Aquilas appellant.

CAP. XLIX.

                                        QVANDOQVIDEM supra eod. lib. aquilarum generaAquilarum genera diversa.
                                        diversa secundum Albertum, quæ frequentius in Septentrionalibus
                                        oris reperiuntur, demonstrata sunt: hic vulturumVultures a quibusdam aquilæ appellati.
                                        (quos Aristoteles et Plinius aquilas appellarunt)differentiam,
                                        ac proprætatem inserendam esse duximus. Quod autem a his,
                                        alioquin primas tenentibus, in animalium proprietatibus describendis
                                        dissentimus, maxime autoritate Alberti Magni movemur,
                                        cui ora Aquilonaria magis fuere cognita: qui etiam sibi
                                        aquilarum naturam apud nos commorantium intimius perspectamArist. aquilam, & vulturem pro eadem ave posuit.
habens, in hunc modum lib. XXIII. de Animal. scribit: Scias quod Aristoteles,
& quidam Philosophi alii aquilam, & vulturem in idem genus avis ponunt,
aquilam quidem ab acumine, vulturem autem a volando & capiendo nominantes:
propter quod quidam dicunt nobilissimum avis genus esse vulturem. Hactenus ille. Vulturum 6. genera.
Vulturum igitur sex genera, videlicet pygargus, qui ab albicante cauda dicitur, ac si
albicillum nomines. Hic gaudet planis, & lucis, & oppidis: hinularius etiam a nonnullisI.
cognomine appellatus: montesque, ac sylvas suis fretus viribus petit. Aliud genusPygargus.
magnitudine secundum & viribus, plangus aut clangus nomine, saltus & convales, II.
& lacus incolere solitum, cognomine anatarius, & morphnos a macula penne: huncPlangus sive clangus.
Homerus in exitu Priami percnon vocat. Est & tertium genus, colore nigricans, vnde
nomen accepit, vt fulvius vocetur, Græce melænaëtos. Hic magnitudine minimus,
sed viribus omnium præstantissimus est. Colit montes, ac sylvas: & leporarius,
ed quod proprie interficit lepores, cognominatur. Hic solus bono nutrimento fœtusIII.
suos alit, atque educit: hic denique pernix, intrepidus, strenuus, quippe qui non clangat, Melænaëtos,
aut murmuret, citoque venetur. Aliud etiam est genus, ab alarum notis, quæ malæ
sunt, percnopterus, alias oripelargus appellatum. Hic est capite albicante, IIII.
corpore majore, quam cæteri adhuc dicti: sed brevioribus alis, cauda longiore. Percnopterus, alias oripelargus.
Hujus quantitas, quasi aliorum vulturum medietas, vulturi nanque speciem
plene refert: subaquila, & montana ciconia cognominatur. Manet in locis multarum
arborum. A corvo, cæterisque alitibus capitur: gravis est enim, victuque
iners. Ex naturali malitia exanimata fert corpora: jejunæ semper aviditatis, &V.
querulæ murmurationis. Porro aliud genus vulturum est, quod haliætus, hoc est marinusHaliætus, sive marinus.
vocatur, cervice magna & crassa, alis curvantibus, cauda lata: moratur hic in
littoribus & oris. Accidit etiam huic sæpius, vt cum ferre quod ceperit nequeat, ingurgitemVI.
demergatur. Hunc etiam Plinius lib. X. cap. III. inter vulturum generaGnesium.
recenset, & ex eis vultures procreari affirmat. Denique aliud genus gnesium, id est


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0779.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free