- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
694

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIX. De avibus - Cap. XLIX. De Vulturum differentia, & proprietate, quos Aristoteles & Plinius Aquilas appelant - Cap. L. Adhuc de Vulturum generatione, & pietate

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)



694        DE AVIBUS.

verum, germanumque appellant. Vnum hoc ex omni vulturum genere esse veri incorruptique
ortus creditur: cætera enim genera & vulturum, & aquilarum, & accipitrum,
& minutarum etiam avium, promiscua, adulterinaque invicem procreant. Maximus
Vulturum par magnam sylvam occupat. omnium vulturum hic est, quia cæteros vel sesquialtera portione excedit. Colore est
rubeus, conspectu rarus, more eius, quem supra cymindem intra accipitrum genera
vocari diximus. Vnum par vulturum occupat magnam sylvam: vnde fit, vt etiam
Vultures senescentes fame intereunt. pullos suos a nidis expellant, & longe fugent, æmulos scilicet rapinæ, ne vllo pacto
vicinos habere patiantur. Demum senescentibus rostrum superius accrescit, incurvaturque
subinde magis magisque, vt tandem fame intereant. Erythrotao Septentrionalis,
Erythrotao quomodo capitur. vulturi haud dissimilis, gravis corpore & pondere, capitur in terra, vt refert
Plinius lib. X. cap. XXII.
illustration placeholder

Adhuc de Vulturum generatione, & pietate.

CAP. L.

Vulturum generatio.                                         TRADIT beatus Ambrosius in Hexameron lib. V. cap.
                                        XX. in generatione vulturum non intervenire concubitum,
                                        & forte conjugali minime misceri, atque ita sine vllo
                                        masculorum concipere semine, & sine conjunctione generare:
                                        natosque e his in multam ætatem longæ vitæ procedere,
Aetas vulturum C. annorum.                                         vt vsque ad centum annos vitæ eorum series producatur,
                                        nec facile eos angusti ævi finis excipiat. Et ita generatio
Pietas vulturum.                                         eorum suscipitur introducta. Pietas autem horum
                                        animalium ab alio gravi autore Cassiodoro libro II. Epistolarum
sic adduci, & accipi potest, vt inde eliciatur excelsa illa virtus, quæ generosis
hominibus, maxime supremis principibus, inesse probatur. Ait enim Rex Gothorum
Theodericus, vulturum pietatem commendans, atque detestans crudelitatem famulorum,
qui dominum suum turpiter interemerunt, atque inhumatum (omissa funeris
reverentia ) indigne abiecerunt, vt severissime castigentur: quatenus qui exemplis
Pietas in avibus invenitur. provocantur pessimis, pœnis arceantur aspectis. Proh dolor, pietas in avibus
invenitur, quæ a humana conditione deseritur. Vultur ipse, cui vita est cadaver alienum,
tantæ magnitudinis corpus nec exiguis alitibus probatur infestum, sed magis
accipitrem, vitam plumigerum avium persequentem, alis cædit, ore dilaniat, totoque
Homines parcere nequeunt. suo pondere periclitantibus nititur subvenire: & homines parcere nequeunt,
cujus se genus esse cognoscunt. Ille non vult extinguere, quo poterat
Servi dominos occiduntur a quib’ enutriuntur. vesci: servi maluerunt occidere, qui eos superstes consueverat
enutrire. Fiat ergo pastus pii vulturis, qui necem potuit
crudeliter desiderare pastoris. Tali potius
sepulchro recipiatur, qui dominum
reddidit insepultum.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0780.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free