- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
696

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIX. De avibus - Cap. LII. De Prognostico diuersarum Auium

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)


696        DE AVIBUS.

Anates. Anates se sæpius balneantes, & mergentes pluviam notant.
Ardea. Ardea nubes petens imbres, et procellas præsagit: dumque mediis arenis tristis insidet,
diras tempestates.
Bubo. Bubo noctis monstrum, in vrbe visus solitudinem imminere demonstrat.
Cornices. Cornices contra aquas clamantes, & aqua vel nive se perfundentes, copiosum imbrem
præsagiunt, prout Isidorus allegat: Tunc cornix plena, pluviam vocat
improba voce, insidias etiam bestiis, vel hominibus paratas, aliaque plurima
mutabilitate vocis ostendens.
Coccyx. Coccyx eiusdem naturæ est cum cornice, fereque garritu idem designat.
Corvus. Corvus est citissimus mutationis aëris nuntius: & alia crocitationis voce prophetat,
quia LXIIII. ’ voces formare dicitur, teste Fulgentio: alia voce auram tranquillam,
alia tempestuosam, alia nivem, alia densam nebulam monstrat.
Cygni. Cygni a terra avolaturi, sublimiori volatu incolis relinquunt horrendum frigus, alias
æstate nautis bonum omen, vt Aemilius ait:
Cygnus in auspiciis semper lætissimus ales.
Hunc potant nautæ, quia non se mergit in vndis.
Ciconiæ. Ciconiæ horas diei crepitatione rostri dividunt: quod & Iordanes de Attila Aquileiam
obsidente, & vincente attestatur.
Doffrinæ aves. Doffrinarum alpium Norvegiæ aves, vti variæ & mirabiles sunt, ita incolis mira ostendunt.
Diomedeæ aves. Diomedeæ aves Græcis tantummodo adulantur
Herciniæ aves. Herciniæ sylvæ aves, lucentes frequentiori volatu, tenebras densiores signant.
Fulicæ. Fulicæ, seu fuligines clangore tempestates præsagiunt.
Gallus. Gallus noctis horas cantu dividit: eoque frequentius reiterato, frigus præsagit.
Grues. Grues circulari volatu in sublimi aëre serenitatem, humili autem tempestatem, præsertim
ad mediterranea tendentes, & clamore pluviam præsagiunt.
Hirundo. Hirundo deserens culmina inhabitare, eorum casum portendit: volatu aquas percutiens,
tempestates: alte nidificans, in montibus tute seminandum: humiliter, in
vallibus ruricolis signat.
Ispidarum pelles. Ispidarum pelles & plumæ, parieti infixæ mutationem aëris, veluti coloris, ostentant:
& Alberto teste, hæ aves custoditæ, thesaurum augere creduntur.
Lagus. Lagus ludens super aquas, tempestatem præsagit.
Mergus. Mergus a mari fugiens, gravissimam imminere tempestatem ostendit.
Meanta. Meanta tempestate imminente plus solito clamat, gaudetque se præda submersorum
posse satiari.
Noctua. Noctua in imbre garrula serenitatem, & in sereno tempestatem signat, voceque importuna
mortem imminere præsagit.
Nepa. Nepa gemebunda voce per aërem volans, ncbulas densas, & pluvias signat.
Otis. Otis in culmine domus, vel turribus, ridenti sibilis cum auditur, fortissimum frigus ostendit.
Pica. Picam commem continuato garritu, lætos adventare hospites, vbique signare receptum est.
Querquedulæ. Querquedulæ fere omnes aquaticæ, quarum quædam species quercus aridas inhabitant,
pauque vel multo garritu aëris mutationem significant.
Sturnus. Sturnus aurora surgente nimium murmurans, pluviam: parum vero garriens, serenitatem
præsagit.
Turdi. Turdi nivibus se balneantes tempestates, et nivium casus vehementiores imminere præsagiunt.
Vlula. Vlula clamans tristitiam, silentio vero prosperitatem significat.
Vultures. Vultures agminatim volantes, strages hominum quo volant ostendunt.
Adducit etiam Volat. lib. XXV. plura alia volucrum signa, futuræ mutationis
temporum, & elementorum, &c.

LIBRI XIX. FINIS.



<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0782.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free