- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
697

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XX. De piscibus - Præfatio

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)



OLAI MAGNI        697


GOTHI ARCHIEPISCOPI

VPSALENSIS

DE PISCIBVS.

LIBER XX.


PRÆFATIO.

ABSOLVTIS præcedenti libro terrestribus atque aquatilibus
avibus, eo relaxatur rerum ordo, vt ad natatilia ingurgite,
vel fluminibus viventia descendatur, videaturque
quid in aquis Septentrionalibus producitur, quod præter
vitæ spiraculum parum commune in forma, vel proprietate
habeat cum cæteris bestiis aliarum aquarum, & regionum.
Habent enim lacus & amnes Aquilonares, adeo multiplices
piscium species, in figura, qualitate, & quantitate ab aliis
distinctas, vt delectabilius esset vti eorum sapore, quam altercari
de nominum appellatione. Intuitus aliquando sum forum piscarium abundantissimum
Venetorum: sed vix quatuor, aut quinque piscium genera, scilicet
lucios, tenchas, anguillas, orches, ac squatinas reperi, quæ comparari poterunt
Aquilonaribus piscibus multiplici varietate distinctis: quorum veriora nomina si
Latino, vel Græco sermone elici, aut indicari nequeunt, veniam facilime merentur
sapore gratissimo, quando parum famelico stomacho de nominibus, vel æquivocis
( cujus nominis, vel generis sunt ) ratiocinari proderit, vbi delicatius præparanti, ac
oblati jucundius exhilarent suos inquisitores. Nec fide carebunt, si insoliti sunt aut
annuissi: quia in lib. De animal. conformi ominum sententia dicitur, diversa animalia sua propria
sortiri loca, vt leones in Libya, & rangiferi in Suetia: ita & de avibus, piscibusque
veniet vbilibet existimandum. In contemplatione enim naturæ nihil potest
esse supervacaneum, nihilque incredibile conceditur intelligendum, vt vnicuique existimatio
sua salva sit, quando conformioribus causis & rationibus approbata fuerit,
atque rerum experientia corroborata. Cum Isidoro tamen animadvertendum est, quod
bestiis, & volatilibus prius (tanquam antea visis) nomina imposita sint, quam aquatilibus:
& his, cognito eorum generæ e similitudinem terrestrium animalium, aut
ex propria specie, natura, moribus, coloribus, varietate, & sexu nomina data: similitudine,
vt ranis, vitulis, leonibus marinis: e moribus terrestrium, canibus, vulpibus, lupis,
in aquis existentibus, eo quod improba voracitate sua alios devorant, vel persequuntur:
ex colore, vt vmbris, auratis, aureisvellis: e varietate, vt trutis, boctibus:
ex figura, vt orchibus, rotis, serris: e sexu, vt musculo, eo quod sit ipsius
balenæ masculus, cujus coitum concipit, producit, & lactat fœtum. Sed de
his, & similibus particularius sequenti libro XXI. de piscibus
monstrosis plurima successive ostendentur, vt interim via
aperiatur ad loca piscibus magis abundantia.
Piscium spes in aquilone multiplices.
Piscens Venetorum multis, sed diversi ab aquilonaribus.
Piscium sapores potius quam nomina attendenda.
Animalia diversa loca congrua fortiuntur.
Existimatio sua vnicuique salva.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 13:21:44 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/olmagnus/0783.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free