- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
702

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XX. De piscibus - Cap. IIII. De piscatura Vitulorum marinorum - Cap. V. De modo piscandi eos, & eorum medicina

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)




702        DE PISCIBUS.

& visu populum salutant , incondito fremitu: nomine vocati respondent .
Somnus gravissimusNullum animal graviore somno premitur. Pinnis , quibus in mari vtuntur , humi
quoque pedum vice serpunt , sursum deorsumque claudicantium more se moventes .
Pelles eorum etiam detractas corpori, sensum æquorum retinere traditur, semperque
æstu maris recedente inhorrescere . Dextera pinna vim soporiferam , somnosque alliciendi
capiti subdita habet. Pavidi fulminum,tutissima putant tabernacula e pellibus
Vitulorum marinorum confecta , eo quod solum hoc animal in æquore,vt aquilam in
Octavius Augustuæthere,a fulminis ictu immune est ,& securum. Octavius Augustus , licet non minus
severus, quam facilis & clemens patronus , ac dominus esset, tonitrua fulguraque
Vituli marini descriptipaulo infirmius expavescebat , ita vt semper , & vbique pellem vituli marini pro remedio
circunferret . Pellis enim hæc secundum Albertum lib. XXIIII. pilosa
est, nigris albisque maculis distincta . Hoc animal lactando, catulos mammis nutris,
duodecimo die in mare producens. In somno ita alte stertit,quod somnus eius mugitus
esse videatur , vt alias balena, rosmarus, sive morsus, & celetus in arena , vel
monticulis eminentibus super aquas .
illustration placeholder

De modo piscandi eos, & eorum medicina.

CAP.V.

Mod’ piscandi vitulos marinoMODVS vero piscandi eos , e suprasculptis imaginibus
facilime deprehenditur. Piscator nanque mentita pelle
nigra, cum longa hasta ferro hamata, super glacie curvatus
iacet, mugituque vitulum vocat , qui mox accedit , putans
novam suscipere conjugem , propria interfecta : est enim
Belua crudelis in conjugis interfectione( vt Albertus refert)super omnes beluas crudelior vxoricida ,vt vnam alteri superinducat , donec ab aliquam earum
in defensione fuerit interemptus : verum non confortem,
sed jaculum , non luxuriam, sed laqueum invenit, vt occidatur .
Nam spiculum per hastam immissum , manent in corpore , donec debilitata
Modus alius capiendi vitulos marinobelua e suscepto vulnere, per funem attrahatur. Capitur etiam dormiens , præsertim
hamato mucrone,quia profundissime dormit,vt & alii quidam pisces, de quibus
infra cap. de rosmaro sequenti lib . dicetur. In aquis dulcibus naturaliter non
Canicies pisci vti homini acciditsunt vituli marini , secundum Albertum lib. XX. cap. III. nisi aviditate prædæ
eo se conferant,vt infra de captura halecum dicetur . Canicies vti homini,& equo,
sic quoque vitulo marino accidit : senectutique reverentiam juniores semper habet .
Reverentia senuVbi enim in scopulis XXX. vel XL. vel plures dormiendo jacent,tanquam pecorum
greges,fideliter notantum est, senes pariter, & juniores seorsum dormire: vnde
& seniore in aquas descendente,nec vnus e toto grege in scopulo montano, lato,vel
in glaciei parte natante remanet , nisi pariendi causa. Hujus animalis pili in corio
Fluxus & refluxus maris in pellibus apparedetracto vbicunque fuerint, compositione, & erectione sua indicant fluxum, & refluxum
maris,veluri aliorum animalium marinorum,quæ pilosa sunt . Nam si mare
turbatum in fluctus surrexerit,& pilus similiter erectus exurgit:si vero mare pacificum
fuerit , pilus in planum sternitur : sicque maris status in re insensata ,& mortua
Tempus e vestitu judicatudeprehenditur. Bothnici nautæ prognosticum suscipiunt e vestitu proprio,de pelibus
hujusmodi composito, an mare tranquillum,& prospera navigatio sit speranda
vel periculum in mari subeundum. Tranquillus in vita Tiberii scribit in pellem,
hanc ictum fulminis avertere , ne noceat.Et hoc quoque repetit Volateranus lib.XXV.
Præterea
</table>

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0788.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free