Præterea Plin .lib. XXXII. asserit facies expavescentium morsum canis rabidi, |
perungi debere adipe vituli marini . Idem quoque adeps lichenas, & lepras solvit . |
Coagulum eiusdem vituli comitiales bibunt cum equino lacte.eodemque coagulo magi | Mediciæ e vitulo marino. |
in lethargum vergentibus ad olfactum vtuntur. Coagulum phocarum etiam virtutem |
habet castoreo similem, & epilepticis prodest . Item pro præfocationibus matricis, |
mulieribus bibitum valet : verum coagulum integrum in aqua manet, sophisticatum |
mox solvitur: quod attendant medici . |
|
|
Adhuc de virtute hujus bestiæ. |
CAP.VI. |
|
FEL etiam horum vitulorum marinorum ad multa valet, |
si quis Dioscoridem quæsierit. Item bestiæ hæ adeo animosæ |
sunt, vt audito tonitru , visoque fulmine ac coruscatione , |
gaudentes ascendant planos monticulos , sicuti ranæ |
exultant accessu pluviarum. Navigaturi Bothnienses, |
seu Aquilonares nautæ, versus Germaniam in asperrima |
hyeme , pinguedine hujus beluæ liniunt tabulas navium, | Naves perunctæ pinguedine vituli marini non congelantur. |
ne glacie congelentur ad navis demersionem. Item pinguedo |
hæc , Seeltraan vulgariter dicta , plurimum valet |
ad inungendum diversa genera coriorum ,ac pellium, quas alutas appellant : vnde |
caligæ molliores conficiuntur : quemadmodum videtur , quomodo in Prussia hac | Pelles sylvestrum & domesticarum caprarum vnguntur pinguedine vituli. |
pinguedine per aquarum rotas aluta præparatur , atque distrahendi gratia in Flandriam , |
& tandem in Italiam , Galliam ,ac Germaniam transportatur . Tergora |
etiam bovina, nisi vncta fuerint hac pinguedine , vel ceti , non valent ad conficiendum |
ocreas viatorum in pluvia, eo quod arcet omnem humiditatem , & diutissime |
conservat eas : nec mures hac pinguedine calceos, vel ocreas vnctas rodunt, aut lora |
equorum ad præsepia ligatorum , sicuti alia, scilicet bovina,vel arietina pinguedine |
ynda. Immo hoc bonum naturaliter inest huic corio, vt fulmine non tangatur,vbicunque |
fuerit alligatum . Item superius lib. XI.cap. XXIII, plura notata sunt | Pinguedo vituli marini ad multa vtilis. |
de hac pinguedine , quomodo tempore obsidionis super aquas inter glaciem apertas |
effusa , impedit congelationem . |
|
|
De perplexitate comedentium carnes hujus. Vituli tempore Iejunii. |
CAP.VII. |
|
CVM hoc animal carnem habeat , & laridum , more domesticorum |
porcorum , nonnulli scrupulose se torquent , | Vituli marini pinguedo comeditur diebus jejuniorum . |
ne his , scilicet interioribus carnibus, vescantur in Quadragesima , |
ea securitate , sicuti lardum vel pinguedinem. |
quæ foris est,& avulsa carnem retinet sibi conjunctam . Quocirca |
rectoribus Ecclesiasticis hæc causa discutienda committi |
consuevit: dumque in vnam , & alteram partem physica |
ratione multa adduci , probarique solent , nec satis concorditer |
diffiniri , simplicioris ingenii viri , multis post |
|