- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
704

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XX. De piscibus - Cap. VII. De perplexitate comedentium carnes huius Vituli tempore Ieiunii - Cap. VIII. De Lupis, siue Luciis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)



704        DE PISCIBUS.

habitis causis, in vtraque partem prolatis,dicunt ,’at probant,ex ipso vitulo marino
sumendam fore demonstrationem , hanc videlicet , vt cum partum fecerit in littore,
Vitulus inter pisces computat’ recte in quadragesima manducatusi ad sylvas in venatore compulsa belua- sugerit, abstinendum eius esum erit tempore
prohibito: si vero ad aquas, securissime ea vescendum erit. Et ita servatur, vt infinitæ
hominum multitudines hac pinguedine vtantur in obsoniis suis, loco olei: atque ob eam
causam carnes in maxima quantitate, veluti latera porcorum,in vasa recluduntur. Pinguedo
tamen hujus vituli marini solidior , defertur ad amplam Germaniam. Solebat
nihilominus esse valde vtilis, & delectabilis olei vsus in Aquilonaribus regnis,
Lutheranorum detestabilis imposturimmo & lucrosus quæstus ipsis mercatoribus , donec ipsimet Lutherano dogmati
petulanter adhærentes ( quatenus omnem jejunium tollerent ) dixerunt populo, quod
Hispani lavarent suos leprosos in oleo , ideoque nequaquam eo vescendum. Illisque
creditum est, nec quisquam amplius oleum ab ingeniosis illis impostoribus emere in
animum sibi induxit : & ita in hac parte bonum quæstum se perdidisse lugent , tum
etiam in aliis rebus indiscrete diffamatis .
illustration placeholder

De Lupis , sive luciis.

CAP.VIII.

Lacus maximi dulcium aquaruSVNT lacus dulcium aquarum in montanis Lapponiæ ,
CCCC. milliarium Italicorum longitudine , latitudine
veto C. & amplius : in quibus tanta est luporum aquatilium
( quamvis & aliorum piscium ) copia, vt non solum
alendis hominibus , per quatuor amplissima Septentrionalia
regna sufficians , sed etiam latius sale , soleque siccati
navigiis , velut lignorum magnæ strues ,in amplam
Lupus piscis seu lucius vorraxGermaniam vendendi exportentur . Itidem de lacubus
Finlandiæ censendum erit. Est igitur lupus,piscis fluviatilis,
ore laro,dentibus acutissimis , minorum piscium devorator : cui tamen perca
squamis , & pinnis asperrimis armata resistit , vt sibi nott prævaleat: tamen ex insidiis
transversam percam,ore compressam lupus ipse minutim lacerat , & deglutit:
adeo nullus , etiam armatus piscis a votacitate eius perinanet immunis . Vescitus


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0790.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free