- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
705

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XX. De piscibus - Cap. VIII. De Lupis, siue Luciis - Cap. IX. De eiusdem Piscis captura

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)



LIBER XX.        705

lupus,seu lucius,bestiis venenosis, vt bufonibus,ranis,& hujusmodi : nihilominusLup’ piscis etiam venenosis bestiis vescitur.
ægrotantibus consilio medicorum deputantur inter sanos cibos.Retibus inclusus saeilleme
evadit, si attrahendo retia piscatores lento vtuntur tractu : celerrime etenim retia
attracta non evadit . Lupus hic aquatilis nominatur, & si fluviales aquas, cibumque
pro vita sufficientem habuerit, successu temporum ad longitudinem octo pedum evadet:
piscemque fere ad sui magnitudinem vorat. Nam vbi victum subegerit,caputLup’ caput piscis, & squamas aculeatas primo comedit.
primum ore comedit,quo digesto, paulatim sequentia, donec totum consumat. Pari
quoque <generi> suo parcere recusat, vel ob naturalem crudelitatem , vel quia avidus
est cibi, rapinæque impatiens . Præterea & propria semina persequitur,vbi induerint
formam piscis: neque a spinas acutas, ac squamas aculeatas habentibus abstinet: stomachum
nanque habet ita gutturi continuatum, quod aliquando eiicit eum,aviditate
glutiendi piscem.

De eiusdem Piscis captura.

CAP.IX.

                                        FœMINA hujus piscis cum ova spargit , multum a
                                        loco, vbi morari consuevit,abscendit,ibique ova parit,vt filii
                                        sui non sint sibi impedimento ad prædam capiendam:
                                        idque fit vel naturali crudelitate, vel cibi , vel rapinæ invidia.Cautela captandæ prædæ .
                                        Capitur multis modis, hamo videlicet lato,ex aurichalco,
                                        vel rutilante ære ad hoc fabricato,cui appositus estLupus piscis capitur vario modis.
                                        piscis candidi coloris. Item furca ferrea dentata sub tenebris,
                                        ad ignem piceis tedis accensum:quem cum avide miratur,
                                        ferro furcaque percutitur. insuper quando sub glacie ludit inLucius sub glacie ludit.
fine Martii: tunc enim projicit ova , tantumque strepitum valido capitis motu aquæ
ostendit , vt vltro piscantibus signum suæ capturæ demonstret . Domunculis etiam
capitur,ex asserculis longis confectis, ac in arundine firmatis : quas ingressus grassatur
in quoslibet piscens devorandos . Proceres gulæ, qui hosce pisces in piscinis proclarisProceres gulæ.
hospitibus excipiendis , præcipue in Germania servant , plus in eos singulo
mense expendunt , quam in equos ad equestrem militiam enutriendos . SexagintaLupi carius pascuntur quam equi.
enim lupi magni mense vno plures pisces, quos carpiones vocant,aliunde quæsitos,
pede humano longiores, piscinis immissos consumunt,quam alias equi decem in pabulo.
Habent etiam nonnulli , nedum pro voluptate , sed domestico vsu fabricatas
penes aquarum littora lacunas,vbi piscium agmen sub libera captivitate ludentium,Lacunæ piscium.
& delectatione reficit animos intuentium , & hospitibus parat appetitum. Currunt
avidi ad manus hominum, & antequam cibi fiant, escas expetunt. Pascit homo deliciasHomo pascit delicias suas.
suas,& dum habet in potestate quod capiat, frequenter evenit vt repletus omnia
derelinquat. Lupi autem sale conditi, longo tempore inter castrenses cibos servantur.Lucii sale conditi , & siccati boni.
Sed siccati sole , sale, & vento, longe vtiliores sunt : quia crudi fuste, vel
malleo contusi,escam exhibent convenientem. Sale vero conditi viscositatem
sibi annexam etiamnum retinent . Dentes luporum combusti mediocriter,Luporum ossa sanant equorum rupturam.
& in pulverem redacti,rupturas equorum sub ephippio aspersi ,
atqua membrana cooperti,continuo sanant.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0791.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free