| hyemem recentes manent :& ita in remotas partes vendendi, vel rerum commetatione |
| distrahendi gratia, ad publicam vtilitatem exportantur . |
| |
| |
| De modo reducendi congelatos Pisces ad mollitiem, vt coquantur, & Piscatura in hyeme . |
| CAP.XIIII. |
| |
Modus expelendi gelu a piscibus congelatis | CONGELATI pisces instar duri ligni, vel saxi, decoquendi, |
| primum ponantur in frigidissimam aquam , vt resolvantur |
| squamæ, & mollescant : & nequaquam in calida |
Homines frigore adusti quomodo sanantur | aqua:quia nedum squama resolvitur,sed noxiam etiam viscositatem |
| inducit,& insipidum piscem reddit: quemadmodum |
| et homines in pedibus, vngulis,aut digitis frigore adusti, |
| aqua frigidissima sanantur,quæ calorem genuinum paulatim |
| iterum reducit, vbi calida aqua eum totaliter adimit , nec |
| vnquam ad adustas partes redire permittit Quare autem |
| id fieri debeat,inter problemata Aristotelis, & Plutarchi, atque alios naturalium rerum |
Modus capiendi pisces in foveis ripalibus | indagatores,quatenus opus fuerit,rationes requirantur. Præterea alius modus, quam |
| supradicti, in hyeme piscandi servatur,scilicet quod piscatores foveam prope ripam |
| faciant, atque canalem currentis aquæ largum constituant : quem in continuo motu, |
| ne congeletur , observant : vt pisces recentem aërem capturi , eo se conserentes capiantur . |
| Estque notandum secundum Aristotelem loco supra allegato,quod omnis piscis |
Lapis in capite piscium | naturaliter in capite lapidem habens , hyeme magis lædantur , quam qui non habet : |
| quia hujus lapidis rigor efficit, vt per algorem hujusmodi pisces gelentur ,& |
| ob frigus ingruens profunda petant : de quorum genere sunt chromes, lupi, phagri, |
Torsck | vmbræ, atque hi, qui vulgari Gothico Torsck , Batavorum vero vocabulo Cabbelau |
Cabbelau | dicuntur : qui etiam totum fere per annum longis hamis e fundo maris trahuntur. |
| Hujus generis pisces Reverendissimus ac Illustrissimus Elector, & Princeps imperii, |
Archiepiscopus Coloniensis | Dominus Adolphus Archiepiscopus Coloniensis, inter alios optimos adduci |
| Tridentum M. D. LI. tempore Concilii generalis jussit. Pauci tamen Prælati Italicæ |
| nationis hos pisces, licet delicate præparatos,ob soliditatem quam in se continent, |
| ausi sunt gustare: mihi vero gratissimi erant, ob connatum saporem, satis multis annis |
Gobiones | intermissum. Dicit insuper Plinius lib. IX.cap. LVII. in Ponti regione |
| apprehendi quosdam pisces in glacie, maxime gobiones, non nisi patinarum calore |
Retia vnde fiunt | vitalem motum facientes. In his quidem, tametsi mirabilis, est tamen aliqua ratio. |
| Demum corticibus tiliæ , palustribus juncis , cannabi ,ac lino omnes |
| Septentrionales ad texenda piscibus retia vtuntur : piceque liquida |
| perungunt , salmonum præcipue:denique fortissima sint , |
| instar capiendorum vrsorum, summopere providere |
| oportebit . |
| |