| |
| particulas dividitur, ita vt multi pedestres, vel equestres super ipsam existentes, sæpius |
Cognoscentes virtute hujus lacusfugiunt ad littus vitam salvaturi | submergantur , si eius naturam ignorent , aut negligant, celerrime fugiendo ad |
| littus , servare vitam : vel saltem audita ,& visa horribili glacierum collisione,majori |
| particulæ natanti adhærere ,quæ vi ventorum celerius jactatur ad littus. Invocatione |
| tamen Sanctorum,multi ab his periculis, vt in legendis eorum sæpissime refertur , |
| miraculose liberantur. |
| |
| |
| De mirabili eventu hujus glacialis stagni. |
| CAP.XVIII. |
| |
| RVRICOLA quidam plaustrum fœni ex adversa parte |
| hujus lacus(Italicorum milliarium XVI.in latitudine, longitudine |
Eventus casualis sed notabilis | vero LX. habentis) in aliud littus transvecturus, |
| audivit crepitum fieri, atque glaciem in rimas exiguas paulatim |
| rumpi . Quocirca intelligens naturam eius , cito viscerum |
| inferiorum vrgente impetu , illam ruptum in , ac |
| fuga opus esse , vt quam celerrime suæ consuleret saluti : |
| relicto plaustro fœni , equis citatis velocissime festinavit |
| ad proximum littus . Quod quatuor armati equites retro |
| eum constituti videntes , hunc celerrime ( quasi furem , aut latronem , propter eorum |
| accessum præ nimio terrore fugientem ) velocissimeque insequuntur, atque in littore |
Intentio diversa fugientiumsed i vna salus | apprehendunt: & causa intellecta , quod ob crepitum glaciei mox resolvendæ, |
| secundum experientiam eius , ac nullum maleficium , aufugisset , valde lætati sunt, |
| se præter suam intentionem , tum etiam industriam a suffocatione liberatos fuisse. |
| Vnde at rusticus ille eisdem in littore demonstravit , plaustrum suum non in glacie, |
Lacus infelix hostilibus armis | sed apertissima aquam natare : quod & illis periclitantibus ( nisi quam citissime aufugissent ) |
| evenisset. Per hunc lacum qualitercunque congelatum ,ab Ostrogothis ad |
| Vestrogothos, & e contra, solet fieri iter: sed nunquam fortunatum equestribus turmis , |
Holueden sylva | qui terris illis hostilia arma meditantur inferre . Neque etiam in vicino nemore |
| amplissimo,Holueden vulgariter dicto,felicia auspicia senserunt,videlicet cum |
| Danica temeritas ibidem sæpius tentaverit vires suas demonstrare : quæ prima |
| sepulchra eodem in loco invenit, ne ad vlteriora tormenta |
Stipendia ferro numerantur | procedere opus haberet . Demum hic gregario Danorum |
| militi , Ostrogothorum exercitus prima stipendia |
| ferro numerare consuevit. |
| |