- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
716

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XX. De piscibus - Cap. XX. De portentoso Citharœdo huius fluminis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)



716        DE PISCIBUS.


illustration placeholder

De portentoso Citharœdo hujus fluminis.

CAP.XX.

Citharœ portentosus                                         QVOD autem superius cernitur imago instar citharœdi
                                        modulantis in mediis vndis , portentum signat, videlicet ,
                                        quod arcis præfectus , vel capitaneus in fata subito ruet,aut
                                        e sublimibus muris negligens , & somnolentus custos ( castrensi
                                        lege) moribundus præcipitabitur. Interea aquam hæc
Atlas mons noctu lucet                                         a spectris,ac monstris omni tempore apparentibus,haud est
                                        immunis,prout Solinus supradictos cap. meminit de Atlante
                                        monte , qui lucet nocturnis ignibus ,ac choris Aegipanum
                                        vndique personatur . Audiuntur & cantus tibiarum ,
& tinnitus cymbalorum per oram maritimam , prout etiam superius allegatum est
lib. III. cap. X. de fatalibus sororibus & nymphis: quod etiam Plin. lib. IX.
cap. V. ad similitudinem præsentis materiæ refert , cognitu non indignum. Dicit
Triton in specu concha canitenim : Tiberio Principi nuntiavit. Olyssipponensium legatio ob id missa , visum
auditumque in quodam specu concha canentem Tritonem,qua noscitur forma : et Nereidum
falsa opinio non est, squamis modo hispido corpore,etiam in quo humanam
effigiem habent . Nanque hæc in eodem spectata littore est , cujus morientis etiam
Sirenum naturagannitum tristem accolæ audivere longe &c. Quæ etiam sit natura Sirenum in dulci
modulatione ,ad decipiendum navigantes , Philosophi conscribunt , rationesque
Serpentes Arabi√ɬ¶ volantpro evidentia rei plures adducunt : immo & sacræ scripturæ expositores verissima
monstra eas dicunt: etiam quod serpentes sint in partibus Arabiæ , equis cursu velociores :
quorum quidam alas habent,vt volare possint: morsque,antequam læsi dolorem
sentiant,apparet. Præterea cunctanti Iulio Cæsari,ostentum tale factum est,Suetonio
teste: Quidam eximia magnitudine & forma, in proximo(scilicet littore fluminis
Rubiconis ) sedens , repente apparuit arundine canens : ad quem audiendum ,
cum præter pastores , plurimi etiam e stationibus milites concurrissent , interque eos
Verbum C√ɬ¶saris jacta est alea& æneatores, rapta ab vno tuba prosiluit ad flumen:& ingenti spiritu classicum exorsus
pertendit ad alteram ripam . Tunc Cæsar , Eatur (inquit) quo deorum ostenta,
& inimicorum iniquitas vocat: Iacta est alea, inquit. Denique Plin.lib.V.
cap. I. dicit , prope montem Atlantem esse fluvium nigrum , qui per
solitudines nigri pulveris, eminentibus interdum velut exustis
cautibus , loca inhabitabilia fervore decurrit , quanquam
hyberno tempore illud per Suetonium
Paulinum consulem Romanum expertum sit .


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0802.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free