- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
721

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XX. De piscibus - Cap. XXV. Adhuc de electione Piscium

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)



LIBER XX.        721


illustration placeholder

Adhuc de electione Piscium.

CAP.XXV.

                                        MARINI pisces, vt Avicennæ placet, optimi sunt in petrosis , Pisces marini quinam optimi.
                                        & arenosis locis habitantes , & qui contra flumina
                                        vagantur, cum plurimis exercitiis agitati sint : vnde sapidiores,
                                        & saniores redduntur. Etiam electio est in illisPisces ob nutrimenta eorum eliguntur.
                                        ob escam, quo vel herbis,vel radicibus, vel sordibus enutriuntur :
                                        adeo luctatur ventris necessitas cum luxuria gulæ ,
                                        prout in simili Seneca meminit De naturalibus quæsti.
                                        lib. III. de mullo afferens: Incredibilia sunt opera luxuriæ : Luxuriæ opera incredibilia.
                                        in cubili natant pisces:& sub ipsa mensa capitur, qui
statim in mensam transferatur : parum recens videtur , nisi qui convivæ manu moritur.
Observatur morientium color , quem in multas mutationes mors ipsa luctante Pisces vivi electiores.
spiritu vertit &c. Nolunt attingere , nisi eodem die captum : quo pervenere delitiæ ?
Ad hunc fastum pervenere delicatorum ventres, vt gustare non possint , nisi
quem ipso convivio natantem viderunt , oculos , antequam gulam pascentes . ItaOculi pascuntur ante ventrem.
quotidie subtilius ,& elegantius aliquid excogitat luxuriæ furor , vsitata contemnens.
Hi itaque non sunt ad poma dentibus , ore , ventre contenti , sed oculisLuxuriæ furor.
quoque gulosi . Nec Plinii verba lib. IX. cap. XXXIIII. hoc loco omittenda
sunt . Dicit enim: Iam quidem e tota rerum natura damnosissimum ventri mare
est, tot modis , tot mensis , tot saporibus piscium , quibus pretia capiensium periculo Mullus 8000. nummum emptus .
fiunt. Dicit etiam eodem lib. cap. XVII. mullum vnum VIII. millibus
nummum emptum, cocorumque pretium plus, quam militarium equorum ascendere.
Deinde :At nunc coci triumphorum pretiis parantur, & coquorum pisces . NullusqueDilapidatores pecuniaru pretiosi .
Prope iam mortalis æstimatur pluris , quam qui peritissime censum domini mergit.
Veruntamen vti hæc vesania , prudentum conformi sententia dudum damnata est,ita
insatiabili potentum, ac petulcorum gula, vt luxuriæ comes, immo parens,adGula luxuriæ parens .
Sybariticas delicias indies magis ac magis invitatur. Rarissime hac vesania
vexantur principes Aquilonis,ob cœli rigorem ,& animi fortitudinem,
ad arma, & bella propensi. In summa tantum hicEcheneis tenet maximam navim, et maximus piscis non satiat vnum ventriculum .
colligitur ex Plinio , & Seneca , quod vnus pisciculus
Echeneis detinere potest maximam
navim,& integer sturio non potest
satiare ventrem.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0807.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free