- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
728

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XX. De piscibus - Cap. XXXII. De differentia multiplici Piscium, ac Piscibus venenatus

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)



728        DE PISCIBUS.

percoqui possit, nisi ferula verberatus. Hujus vsus frequentissimus est in Septentrione,
Stockfiscksac vulgari Gothico Stockfisck appellatur . Differunt præterea pisces, quod alii sunt
Piscium planorum differentiæplani, vt passeres, pectines,raiæ, rhombi, soleæ: alii longi, vt anguillæ,congri,lampetræ,
murænæ,oculatæ. Inter planos aliud est genus cartilaginem , non spinam habens,
Pisces cartilagi neativt oculatæ, pastinacæ, squatinæ,raiæ, quæ in maxima multitudine in Septentrione
vbique capiuntur : & hujus generis sunt, quos Græcia bovis, lamiæ , aquilæ,
ranæ nominibus appellat . Tales etiam in Borysthene flumine Russiæ esse Pompo.
Pisces qui colorem mutantMela tradit. Pisces quidam pro diversitate temporis mutant colorem, vt mænæ,quæ
hyeme candidæ ,& æstate nigriores existunt : phycis omni anni tempore candida,
Pisces in aquis volantes vere varia. Quidam in hoc a cæteris differunt, quod in aquis volitant,vt hirundo,
sane perquam similis volucri hirundini:item, milvago,qui quoties extra aquam volitare
cernitur,tempestates mutantur . Trebius Niger tradit, loligines tanta multitudine
Pisces venenatiex aqua evolare,vt navigia demergant. Piscium quoque genus quoddam est venenosum,
vt lepus marinus, colore tantum lepori similis , qui in Indico mari etiam
tactu pestilens,vomitum dissolutionemque stomachi protinus creat: araneus æque pestiferus:
verum hos duos longe superat venenosissimus radius, qui alias pastinaca appellatur ,
quoniam arbores infixus radici necat , arma vt telum perforat vi ferri , &
veneni malo. Præterea stella marina adeo est venenosa,quod omnia in mari contacta
Armeniaadurat, omnemque cibum statim peragat . Ctesias in Armenia scribit esse fontem ,in
quo (vt supra eod.lib. relatum est) nigri pisces, qui in cibis illico mortem afferunt.
Horum denique venenatorum piscium Seneca lib.III. nat. quæst. meminit. Insuper
Piscium quidam vivipari, quidam oviparipisces differunt , quod alii animal generant, qui vivipari ab Aristotele appellantur:
alii ova pariunt ,ac ovipari dicuntur . Animal, vt delphini, balenæ,& reliqua cetorum
genera, quæ non branchias,sed fistulam habent:quibus adduntur pristes,boves,
ac vituli marini, quorum maximam copiam in sinu Gothico enumeravimus.Nullum
ex his ova habere cernitur, sed statim fœtum, ex quo redacto in formam animal constat:
quemadmodum homo & quadrupedes,quæ animal pariunt. Ova vero pariunt
omnes, qui squamis teguntur, vt salmones, carpiones, prasmi,mugiles,lupi,& qui
Piscium quidam lucentcandidi appellantur ,at qui leves , reliquaque genera infinita: præterquam anguillæ ,
qui scopulis se atterunt: ea strigmenta viviscunt , nec alia est earum secundum Plin.
procreatio.Quidam pisces ab humanorum vnguium similitudinem dactyli appellati.
His natura in tenebris remoto lumine,alio fulgore clarere concessit: & quanto majorem
humorem habent, tanto clarius. in ore mandentium lucent : in manibus. splendent ,
atque etiam in solo ,ac veste decidentibus guttis . Denique differunt inter se
Pisces alii amicitiam,alii inimicitiam fovent.pisces , quod alii mutuam amicitiam colunt , alii pro diversitate temporis inimici
tiam fovent. Mugil & lupus mutuo odio flagrant: conger & muræna caudas inter
se prærodunt . Nigidius autor est: prærodere caudam mugili lupum, eosdemque statis
mensibus concordes esse. Amicitiam e contrario maximam balena & musculus
inter se colunt , quando obrutis eius oculis prægravi superciliorum pondere, infestantia
vada prænatans magnitudinem eorum demonstrat , oculorumque vice
Aristoteles.fungitur . Plures piscium differentias qui videre velit, videat Aristotelem
ius.VI. VIII. & IX. lib.de animalibus, St Plin.lib.IX.
ac de ingeniis & mansuetudine eorum lib. XXXII.
cap.II. Hinc monstrorum in mari viventium
naturas prosequemur.
LIBRI XX. FINIS.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0814.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free