IN eadem præterea insula Islandiæ tanta butyri saliti, ob | Butyri copia. |
pecudum multitudinem, & pascuorum vbertatem, reperitur |
copia, vt non sufficientibus vasis aut tonnis, cistas vel capsasex | Capsæ ligneæ butyri 30. pedum. |
odprisero ligno confectas, XXX. vel XL. pedum |
longitudine, IIII. vero, vel V. altitudine, quotanms |
pluribus in locis repleant, atque in domesticum vsum |
immo & mercatorum commutationem conservent. |
Piscibus enim tostis, hujusmodi butyro inunctis, loco panis |
frequentius vtuntur: Vnde etiam Ichthyophagi appellati, |
prout inferius dicetur de structuris ex ossibus & costis marinarum beluarum. |
Capsæ autem hujus abundantis butyri, reperiuntur in Abbatia Helgafiel | Helgafiel abbatia. |
gentis idiomate appellata: quæ in butyro, & piscibus siccis, quasi melioribus thesauris, |
est fundata, quemadmodum & duæ Ecclesiæ Cathedrales Scalholdensis, et Holensis, | Scalholdenssis & Holensis cathedrales ecclesiæ. |
vna cum nobilium mansionibus plurimis, habentibus similem proventum. |
Pro potu gens illa vtitur exotica cervisia, e civitatibus Germaniæ maritimis navigid |
adducta. Prætereab sunt apud eas gentes, fontes cerealis liquoris dulcedinem habentes, | Fontes cerealis liquoris saporem referentci. |
qui omni earum necessitati in bibendo, certa etiam cum delectatione, ac sano |
sapore subveniunt, quemadmodum in simili refert Solinus cap. LI. de Choaspi |
amne, , inquiens: Choaspes ita dulcis est, vt Persici Reges, quamdiu intra ripas | Choaspes fluvius dulcis. |
Perfidis fluit, solis sibi ex eo pocula vendicarint, & cum eundum foret peregre, |
aquas eius secum vectitarint. Ac cap. XLVI. de Eulæo flumine, quod ortum ab | Eulæus flumen. |
Medis tam puro sluore iriclytum habeat, vt inde omnes Reges non alias, quam eius | Potus regius. |
aquas bibant. De ichthyophagis similibus plurima Strabo meminit, etiam Plinius, | Ichthyophagi. |
Solinus, ac alii historiam mundi describentes. Hi autera Islandenses sani, jucundi, |
& liberales sunt: diu sine medicina, etiam supra centum armos vivunt: facili | Islandensium arma semper parata. |
causa provocantur ad arma, ac bella, quæ satis crudelia gerunt: denique |
tam ad pedestrem, quam equestrem expeditionem in |
omni eventu cuncta disposita habent veluti superius |
lib. X. cap. XV. ac aliis in locis extitit |
allegatum. |
|