Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXI. De piscibus monstrosis - Cap. XVII. Adhuc de aliorum Piscium affectione erga suos fœtus, & pietate in suam speciem
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
PISCIS Abren dictus, tempore tempestatis maris natos | Abren piscis. |
suos in ventre saluat, & poste a serenitate oborta evomit | |
eos. Galelca, secundum Albertum lib. XXIIII. de | Galalea belua marina. |
Animal, animal est marinum, quod fœtum in vtero vivere | |
sentiens extrahit, & lactat: sin autem extractum immaturum | |
comperitur, in vterum reponit, nutritque, donec ad maturitatem | |
formetur. Torpedo, juxta Plin. lib. IX. cap. LI. | Torpedo piscis. |
octogenos fœtus habens invenitur: eaque intra se parit ova | |
præmollia, in alium vteri locum transferens, atque ibi excludens: | |
& circa æquinoctium parit. Est & piscis testudineæ formæ, de quo Pet. Martyr | |
VIII. lib. Crediti continentis deca. III. mira refert, quod licet sit monstrosus, | Piscis hominem diligens. |
mire diligat hominem, vt permittat se ab eo aliquoties capi. Rursus asserit eodem | |
lib. in principio, piscem esse in mari Caspio cani similem, qui dente hominem secet, | Piscis hominem interficiens. |
& devoret. Ad hoc etiam propositum verba Cassiodori in vltima epistola | Cassiodorus. |
lib. XI. de pietate loquentis, non incongrue venient applicanda. Dicit enim quorundam | Pisci. quorudam pietas. |
piscium hanc esse naturam, vt se muniant ab insidiis, & alios irretitos juvent. | |
Pisceus(inquit) lupus arenis se mollibus, vt plumbati lini insidias evadat, immergit: | Lupi piscis astus. |
qui vbi supradicta retia eius tergum frustra diraserint, alacer in vndas exilit, & | |
vitati periculi gaudia liberatu. agnoscit. Scarus esca pellectus, cum junecum carcerem | Scari piscis ingenium. |
cœperit introire, mox vt ad se exitium suum invitatum fuisse cognoverit, in | |
caudam labitur, paulatim se ab angusto subducens. Quem si alter eiusdem generis | |
cognoverit irretitum, extrema eius mordicus trahit, vt qui sibi captus non potest | Sauri piscis pietas. |
subvenire, alterius solatio probetur evadere. Sic & sauri argutum piscium | |
genus, a velocitate nominati, cum se in insidias nexuo sas impulerint, quasi | |
quibusdam funibus æquabiliter illigati, totis nisibus trahentes retrorsum, | Opera mutua est præstanda. |
socios conantur liberare captivos. Plura sunt, si | |
talia perquirantur. Omnia enim, quæ possunt habere | |
contraria, facilis casus absumeret, si cvram | |
propriæ salutis non haberent. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>