|
ASSERIT Plinius lib. IX. cap. III. dicens: Gedrosos, |
qui Arbin amnem accolunt, Alexandri Magni classium |
præfecti prodidere, in domibus fores maxillis beluarum |
facere, ossibus tecta contignare, e quibus multa quadragenum |
cubitorum longitudinis reperta. Sunt etiam | Costæ quadragenum cubitorum. |
qui spinis dorsi hujus beluæ, seu vertebris concavatis, velut |
mortariis, pro speciebus conterendis vtantur. Præterea |
Volaterranus lib. XXV. dicit se vidisse anno Domini |
M. CCCC. XCVIII. apud vada Volaterrana repertam |
in littore extinctam, sive balenam, sive cetum, sive alterius generis beluam, | Belua marina vertebras dorsi 60. habuit. |
magnitudine pedum centum, cujus dorsi vertebræ sexaginta fuere: septem ex eis |
Volatenas allatas: quarum quælibet equi ephippium æquabat. Sunt & testudines |
in Taprobana insula, quarum tanta est magnitudo ( teste Solino cap. LXVI. )vt |
superficies earum domum faciat, & numerosam familiam non arcte receptet. Et | Testudinum superficies domum faciunt. |
idem cap. XLVII. inquit: loppe oppidum antiquissimum orbe toto, vtpote |
ante inundationem terrarum conditum. Id oppidum saxum ostentat, quod vinculorum |
Andromadæ vestigia adhuc retinet: quam expositam beluæ non irritus rumor | Andromadæ vinculorum vestigia. |
circumtulit: quippe ossa monstri illius M. Scaurus inter alia miracula in ædilitate | M. Scaurus. |
sua Romæ publicavit. Annalibus nota res est. Mensuræ quoque veracibus |
libris continentur, scilicet quod costarum longitudo excesserit pedes XL. & excelsitas | Costæ 40. pedum |
elephantis fuerit Indicis eminentior, . Porro ventriculi spinæ ipsius, latitudine |
semipedem sunt supergressi. Hæc Solinus. Horum quoque ossium in |
eundem modum Plin. lib. IX. cap. V. meminit Sunt denique |
maxima cetorum ossa in scopulis Islandiæ, & | Cetorum in ossibus naufragia fiunt. |
Norvegiæ, in quibus tanquam saxis |
naufragia fiunt |
|
|