- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
758

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXI. De piscibus monstrosis - Cap. XXIX. De pelle eiusdem Rosmari

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

758        DE PISCIB. MONSTRO.


illustration placeholder

De pelle eiusdem Rosmari.


CAP. XXIX.


Rosmari pelles vtiles.                                         PELLIS, sive corium hujus animalis, vti nigrum & fortissimum
                                        est, ita bono pretio emptum ad maxima levanda
                                        per trochleas, combinandaque pondera reservatur, præcipue
                                        pro campanis altarum turrium: immo &hujus pellis fortitudine
                                        gravissimæ campanæ, ad lignum, in quo vertuntur,
                                        ac machinæ bellicæ colligantur. Est & aliud marinum monstrum
Exocœtus monstrum marinum.                                         in Arcadia secundum Plin. lib. IX cap. XIX.
                                        adonis, sive exocœtus, ab eo, quod in siccum somni
                                        causa exeat, appellatum. Hoc per maris tranquillitatem in
terram se confert, ac inter rupes prostratum alte soporatur. Aves aquatiles maxime
exhorret. Dormit vt balena, & vitulus marinums, in arena, solis vehementi ardore
Dentes duo portentosæ longitudinis. ad gravem somnum excitatum. Quod vero superius de vsu dentium dictum est,
haud inconvenienter huic loco annecti poterunt duo illi dentes elephantis portentosæ
longitudinis ( decem enim pedes singuli continebant )de quibus Aurelianus
Imp. sedem proposuit Iovi summo ædificare, si plures eiusmodi magnitudinis invenisset,
Ludi Latrunculorum e dentibus rosmari conficiuntur. prout Sabellicus refert in vita Aureliani lib. VII. Ennead. VII. Morsorum,
sive rosmarorum dentes valde artificiosem elaborantur in vsum ludi Latrunculorum,
seu Schacorum, quo mire & ingeniosem vtuntur omnes populi Septentrionales, maxime
Principes & clarissimi viri: & hoc ob plures causas, quarum vna est cæteris
Ludo Schacorum virtus procorum explroratur. honestior ( vti superius lib. XV. cap. XII. dictum est) vt eo scilicet ludo parentes
temperantiam, & modestiam procorum, qui veniunt ad nuptiale fœdus filias petituri,
explorent. Non enim eo in ludo se continere poterunt, quin suæ virtutis &
patientiæ in casibus prosperis adversisque pro tempore, loco, & conditione fortiter
tolerandis, aliquod specimen exhibeant. Dicit etiam Plato in lib. De legibus, vbi
tractat gradus ebrietatis, quod nullam habemus voluptatem commodiorem ea, quæ
inter bibendum ludo mores examinat, si modo prudens quædam cautio adhibeatur;
Dentium piscium differentia. ibi enim probatur vtrum difficilis, aut agrestis animi sit, an venereus, an prodigus
&c. Dentes autem pisces aliqui grandes, vt balena, & hic rosmarus sive morsus,
exertosque veluti aper habent: quidam serratos, vt raiæ: quidam
serratos, sed pectinatim coëuntes, ne contrario occursu atterantur,
vt lucii vel lupi: quidam continuos, vt carpiones,
sicuti & homines. Et ita denticulata
asperitas aliis conceditur, aliisvero
mordacitas cultellata.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0844.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free