- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
762

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXI. De piscibus monstrosis - Cap. XXXII. De periculis Nautarum, infestatione maximarum beluarum, auium, & minimorum pisciculorum - Cap. XXXIII. Adhuc de Echeneide ex testimonio Cassiodori libro primo

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

762        DE PISCIB. MONSTRO.

vt Plin. lib. XXXII. cap. I clarius asserit: Heu vanitas humana, cum rostra
illa navium ære ferroque ad ictus armata, semipedalis inhibere possit, ac tenere devinda
pisciculus. Fertur Actiaco Marte tenuisse prætoriam navim Antonii, properantis
circumiæ & exhortari suos, donec transiret in aliam. Ideoque Cæsariana classis impetu
majore protinus venit. Tenuit & Caii Principis navem ab Astura Antium remigantis,
etiam auspicalis pisciculus. Siquidem novissime tum in Vrbem reversus
ille Imperator, suis telis confossus est. Nec longa fuit illius moræ admiratio, statim
causa intellecta, cum e tota classe quinqueremis sola non proficeret, exilientibus protinus
Echeneis 400. remiges superat. qui id quærerent circa navim, invenere adhærentem gubernaculo, ostenderuntque
Caio, indignati hoc fuisse, quod se revocaret, quadnngentorumque remigum obsequio
contra se intercederet &c. Et hoc quidem adhæsione semipedalis pisciculi factum
est, vt navis CC. aut amplius pedum cum omnibus suis armamentis, ac ponderibus
Deus in creaturis suis mirabilis. retineretur, nullam aliam ob causam mihi plane persuasum habeo, nisi quod Deus mirrabilis
in creaturis suis glorificaretur. Pisciculus autem ille comedi non potest, quia
insert mortem. Dicunt denique Solinus cap. XVIII. & Plin. lib. X. cap. XXIII.
Echeneis in cibo mortem insert. nautis infelix satis omen e coturnicibus imminere: quippe noctu e transmarinis
partibus in tanto sæpe agmine venire, ac velis insidere, vt navigia mergant. Atque
Hostes humano generi vbique imminent. ita infertur, hominibus paratos esse hostes in æthere minusculas coturnices, in terra
seroces bestias, in aqua permaximos cetos, & despicabiles semipedales pisciculos,
potentissimas naves retardantes.

Adhuc de Echeneide e testimonio Gassiodori libro primo.

CAP. XXXIII.

                                        THEODERICVS Rex Gothorum arguens moram
                                        apportantium annonam in maxima tarditate, scribir Fausto
Epistola Regis Gothorum de echeneide.                                         præposito in hunc modum: Cum siccitas præsentis anni,
                                        quæ localiter certis solet desævire temporibus, terrenis
                                        visceribus nimio calore duratis, abortivos messium
                                        fœtus non tam edidit, quam imperfecta vbertate projecit:
                                        majori nunc studio quærenda sunt, quæ etiam in abundantia
                                        expeti consueverunt. Et ideo frumenta publica,
                                        quæ de Calabro, atque Apulo littoribus per cancellarium
vestrum æstatis tempore consueverant destinari, nec autumno venisse, modis omnibus
permovemur: cum solis reflexus Australia signa discurrens, naturæ ordine modificatus,
Menses e numero imbrium nomina susceperunt. tumultuosas procellas aëris permistione resuscitat: quod ab ipsis quoque
mensibus datur intelligi, quando e numero imbrium futurorum competenter nomina
susceperunt. Quæ ergo talis mora, vt in tantis tranquillitatibus velocia necdum
fuerint destinata navigia ? cum stellarum non mergentium lucidum sydus tendi carbasa
festinanter invitet, & aëris sereni fides properantium nequeat vota terrere. Aut
Echeneis morsu suo naves alligat. sorte incumbente Austro, remigiisque ivuatibus meatus navium echeneis morsus inter
vndas liquidas alligavit: aut Indici maris conchæ simili potentia labiis suis navium
dorsa fixerunt: quarum quietus tactus plus dicitur retinere, quam exagitata possint
Navis stat pigra tumentibus velis. elementa complere. Stat pigra ratis tumentibus alata velis, & cursum non habet, cui
ventus arridet: sine anchoris figitur, sine rudentibus alligatur: & tam parva animalia
plus resistunt, quam tot auxilia prosperitatis impellunt. Ita cum subjecta vnda
præcipitet


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0848.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free