- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
766

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXI. De piscibus monstrosis - Cap. XXXVI. De Spongiis, & Vrticis - Cap. XXXVII. De Stellis marinis, & Vermibus longissimis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

766        DE PISCIB. MONSTRO.

madentibus, nigricans color. Adhærent nec parte, nec totæ: intersunt enim fistulæ
quædam inanes, quaternæ fere aut quine, per quas pasci existimantur. Sunt & aliæ,
sed superne concretæ. Et subesse membrana quædam radicibus earum intelligitur.
Vrtica marina. Vivere constat longo tempore. Vrticæ vis & natura est, secundum Plin. lib. IX
cap. XLV. vt sit pruritu mordax, veluti vrtica terrestris. Contrahit ergo se
quam maxime rigens, ac prænatante pisciculo frondem suam spargit, complectensque
devorat. Alias marcenti similis, & jactari se passa fluctu algeæ vice, contactos pisces,
attrituque petræ scalpentes pruritu invadit. Deinde: Tacta vredinem mittit, paulumque
si fuit intervalli, absconditur. Ora ei in radice esse trasduntur: excrementa per
Vrticæ, & spongiæ a cæteris animalibus, et fruticibus tertia quandam naturam habent. summa tenui fistula reddi: quibus etiam inesse sensum Plin. eod. cap. arbitratur, quippe
quod nec animalium, neque fruticum, sed tertiam quandam ex vtroque naturam habeant,
vrticæ videlicet, & spongiæ. Aristoteles de ea lib. IIII. animalium cap. VI.
sic refert: Sentit, & manum admotam corripit, adhærescitque perinde ac polypus suis
brachiis, ita vt caro intumescat. Os medio in corpore continet, & de saxo quasi de
testa vivit, & prænatantes pisciculos excipit, retinetque, sicut manu admota hominis
Vrtica os medio in corpore habet. agi dictum est, devoratque in hunc modum, quæcunque nacta est, esculenta. Est etiam
genus quoddam vrticæ, quod & echinos, & pectunculos, in quos offenderit, corrodit.
Reliquam eius, ac triplicem spongiarum naturam Aristoteles, Plinius, Albertus,
ac alii tradunt.

De Stellis marinis, & Vermibus longissimis,

CAP. XXXVII.

Stella marina.                                         STELLAM secundum Plin. lib. IX. cap. LX. in
                                        mari sapientia claros autores mirari video: cujus figura
                                        hæc est, quod parva admodum caro eius sit intus, extra
                                        duriore callo. Huic tam igneum fervorem esse tradunt, vt
                                        omnia in mari contacta adurat, omnem cibum statim peragat.
Medicinæ marinæ stellæ.                                         Carnes autem marinæ stellæ contra marini draconis
                                        ictus valent appositæ, vti refert idem lib. XXXII. cap.
                                        V. Stella vero juxta Alber. lib. XXIIII. de animal.
                                        piscis est in mari Occidentali, in figura stellæ formatus.
Stella marina ignei caloris. De hoc dicitur, quod igneum calorem in se habeat, quia quicquid dervoraverit,
mox in ventre eius ita coctum invenitur, sicut biscoctus panis. Hæc Albertus.
Quibus sit hoc cognitum (teste Plin. loco supra allegato) experimentis, haud facile
dixerim: multoque memorabilius duxerim id, cujus experiendi quotidie occasio est:
Homo insatiabilis in rebus inquirendis. adeo humana calamitas ( nunquam in admirandis, & investigandis rebus satiabilis )
causam multorum haud præstat, vt cogatur his, quæ oculis coram conspiciuntur, etia
absque aliqua ratione dare fidem. Sed hic quoque piscis inutilis hominibus est ad esum.
Vermis longissimus in mari. Est præterea in littoribus Norvagicis vermis glauci coloris, longitudine XL. cubitorum,
& amplius, vix spissitudine infantiss brachii habens: lineæ modo, ita vt eius progressus
difficulter percipi queat, per mare se transmittit, nemini noxius, nisi humanis
manibus pressus: vnde contactum tenerrimæ cutis eius tangentes digiti intumescunt.
Vexatus, & detentus a cancris, tortuosum cursum evadendi gratia attentat: sed frusira.
Cancer enim brachiis suis quasi denticulatis forcipibus, tum etiam pedibus ita eum
stringit, vt non secus ac navis anchora demissa, firmetur. Hunc vermem sæpius vidi,
Vermes septenum cubitorum. ab eius tactu nautarum informatiorie abstinens. Volater. tradit in vno flumine
Aegypti vermes nasci septenum cubitorum, crassitudisnem vix pueri decem annorum
habentes.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0852.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free