Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXI. De piscibus monstrosis - Cap. XXXVIII. De Pisce, quem Noruegiani Svvamfysck appelant, maxima pinguedine eius, & aliis quibusdam Monstris marinis - Cap. XXXIX. De Vacca, Vitulo, Equo, Lepore, & Mure marino
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Solino cap. XLV. )inter arundines vulnerat pedes, vt profluvio sanguinis levet saginam. | |
Cahab monstrum marinum. | Est & aliud monstrum marinum secundum Alber. lib. XXIIII. de animal. Cahab |
dictum, pedes parvos habens respectu magnitudinis corporis sui: vnum tamen longum, | |
quo loco manus vtitur in omnibus membris suis desendendis: & per ipsum ori suo cibum | |
Pedes cartilagineati. | porrigit, herbasque eradicat. Habet autem pedes maxime cartilagineatos, & formatos |
ad modum pedis vaccæ, aut vituli. Hoc animal natans in aqua spirant, & cum | |
spiritum emittit, ad aërem redit, aquamque eiicit in altum, vt delphini, et balenæ. Apparet | |
Circhos, sive cricos belua marina. | etiam huic aliud simile monstrum Circhos, juxta Alber. aut Cricos dictum, habens |
cutem testaceam, mollem, partim nigram, partim rubeam, fissuras duas in pede, | |
quæ tres digitos efficiunt. Pes dexter hujus animalis valde parvus, sinister vero magnus | |
Corp’ super vno pede fertur. | longusque: & ideo dum ambulat, totum corpus fert super sinistrum, & alium post |
se rrahit: aëre sereno absolutum incedit, comoto autem vento, nubiloque cœlo applicatur | |
lapidibus, & immotum quiescit, ac fortiter adhæret, vt vix avelli queat. Natura | |
hæc satis admiranda, quæ sereno tempore sana, tempestuoso infirma invenitur. | |
De Vacca, Vitulo, Equo, Lepore, & Mure marino. | |
CAP. XXXIX. | |
Vacca marina similem sibi vitulum parit. | MARINA Vacca monstrum est magnum, robustum, iracundum, |
& injuriosum, edens partum sibi similem, sed | |
non supra geminum, vnum tamen sæpius, quem plurimum | |
diligens solicitem secum ducit, quocunque tandem se per mare | |
transmittit, aut in terra gressus dirigit: decem mensibus | |
Vacca marina 130. annis vivit. | imprægnatur: demum hoc animal aliquando CXXX. |
annis per caudæ ipsius amputationem probatii est vixisse. | |
Vitulus marinus superioribus capitulis pro parte naturæ | |
Vitul’ marinus deprædator halecis. | suæ demonstratus est, hoc vno præsenti loco adjecto, |
quod eo major halecis deprædator inter aquatilia haud inveniatur. Accedit nanque retia, | |
in quibus halec secundum branchias, vel aliam partem corporis captum retinetur, | |
vnumque post aliud devorat, vt paucum remaneat dependens. Equus marinus inter | |
Equus marinus magnitudine bovis habet. | Britanniam, & Norvegiam sæpius videtur, caput habens equinum, & hinnitum emittens: |
pedes autem fissos cum vngulis ad similitudinem vaccæ, tam in mari, quam | |
in terra pastum quærens. Raro capitur, licet ad magnitudinem bovis deveniat. Caudam | |
Mus marinus. | denique, vt piscis, bifurcatam habet. Mus marinus in terra scrobe effossa parit |
ova, & rursus obruit terra. Tricesimo die refossa aperit, fœtumque ad mare producit, | |
Lepus marinus formidabilis. | primo cæcum, & deinde oculis illuminatum. Lepus marinus varii generis esse in |
Oceano deprehenditur, sed captus mox ob suspicionem veneni, quocunque saltem indicio | |
lepori conveniat, dimittitur. Habet autem post caput quatuor pinnas, duas, | |
quarum motus est secundum longitudinem piscis, & illæ sunt longæ sicut aures leporis: | |
& duas, quarum motus est a dorso secundum ventris piscis profunditatem, quibus | |
gravitatem capitis sui elevat. Hic lepus in mari formidabilis, in terra vti lepusculus | |
Ovidius librum de piscibus in senectute scripsit. | pavidus, timidusque reperitur. Habentur & longe plura piscium nomina, genera, |
& virtutes apud Plin. lib. XXXII. vbi diversarum aquarum & marium enumerat | |
pisces: inter quos satis multa genera e libro Ovidii adducit, quem in Ponto | |
supremis suis temporibus meditatus est, titulum eidem De piscibus imponens. Hic | |
Piscium genera 176. | tamen ob injuriam temporum haud reperitur, licet satis avide a plurimis studiosis desideretur. |
Centum septuagintasex piscium genera, quæ in mari, ac fluminibus, lacubusque | |
Piscium species 74. & 30. | degant, ponit Plin. lib. præallegato cap. vltimo. Rursus lib. IX. cap. XIIII. piscum |
species septuaginta quatuor ponit, præter crustis intecta, quæ sunt triginta. | |
De natura | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>