- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
769

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXI. De piscibus monstrosis - Cap. XL. De natura, tempore, & loco Piscium quò se æstate conferunt

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XXI.         769


De natura, tempore, & loco Piscium, quo se æstate conferunt.


CAP. XL.


                                        NE autem prolixius insumatur augmentum in rebus forsitan
                                        omnibus haud obscuris, finaliter cum beato Ambrosio
                                        cap. X. lib. V. Hexamer. asserendum erit, vnumquodque
                                        genus piscium præscripta sibi domicilia habere,
                                        quæ sui generis nullus excedat, non incurset alienus, ita
                                        vt hoc genus piscium in illo sinu maris alatur, & gignatur,
                                        illud in alio, nec confusum reperiatur, sed quod in
                                        vno loco abundet, alibi desit. Hic enim sinus maris cephalosPiscium morandi loca diversa.
                                        alit, lupos ille: ille saxatiles, locustas alius. Non
est libera vagandi potestas, nec tamen interclusa montibus copia, aut fluviis interlabentibus
transitus mipeditur: sed vsus naturæ impressus, tanquam patriæ finibus
Vnumquenque fe retinere, & vltra incolas prodire suspectum. Sed homines potentes, Mare non suffieit potentibus.
quibus mare non sufficit, dividunt sibi elementa, faciunt vivaria atque apothecas ostrearum,
vt convivia escarum numero instruant, quando mare non possit implere. SuntApothecæ ostrearum.
tamen aliquam genera piscium, qui non ingenii facilitate loca mutent, sed fovendi partus
necessitate: quæ opportuno atque legirimo procurantes tempore, e plurimis locis
a diverso sinu maris innumeri velut communi consilio convenientes, conjunctoPisces cur in aquilonem semper transeunt.
agmine Aquilonis flatus petunt: & ad illud Septentrionalium mare partium quadam
naturæ lege contendunt. Deinde: Quid autem rationabilius hoc piscium transitu,
cujus rationem quidem verbis non explicant, sed factis loquuntur ? Pergunt enim
æstatis tempore ad fretum Ponti, eo quod reliquo maris sinu hic sinus dulcior sit. Ponticus sinus dulces aquas habet.
Postea: Quis autem ignorat, quod etiam ea quæ marina sunt, aquis plerunque dulecibus
delectentur ? Denique dum flumina sequuntur, & ad superiora ascendunt, frequenter
alleni generis pisces capiuntur in fluviis. Cum hæc igitur causa Pontum illisPisces marini dulcib’ aquis delectantur.
faciat gratiorem, vel quod æstus temperet solennis illic flatus Aquilonis, tum
opportuniorem cæteris judicant, in quo generare, & partus possint proprios opportunius
enutrire: quod teneri fœtus rigorem(laborem habet textus) alienæ regionis sufferreAquilo æstus temperat.
vix possint, quos illic fovet aëris blanda ac benigna clementia. Itaque peracto
munere, omnes simul eo, quo venerant, agmine revertuntur. Hujus enim Ponti sinusAëris clementia vbi.
Boreæ objecti amœnitate perfruiti, rursus hyemis aspera declinare contendunt, &
Septentrionalis plagæ sæva fugientes, in reliquos se sinus conferunt, in quibus aut
ventorum mollior sit placiditas, aut solis soleat vernare temperies. Novit igiturPiscis novit tempus suum a natura certius, qui de eo disputantes.
piscis pariendi tempus: novit tempus eundi, atque redeundi: novit
tempus perfunctionis, & jactationis: & novit vt non queat falli.
quia non rationis æstimantione, & disputationis argumento
vtitur, sed inspirantione naturæ, quæ vera
est magistra pietatis. Hæc
Ambrosius.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0855.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free