- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
772

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXI. De piscibus monstrosis - Cap. XLIII. De magnitudine Noruagici Serpentis, & aliorum - Cap. XLIIII. Adhuc de magnitudine Serpentum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

772        DE PISCIB. MONSTRO.

Solinus cap. VIII. quod inter advenas judicent: si Græcus sit, propius accedant,
& quantum intelligi datur, velut civi blandius adulentur: si vero quis gentis
alterius fuerit, involare eum, atque impugnare. Quæ ob hoc feruntur Diomedis socii
facti, quod ædem sacram omni die hujusmodi studio celebrent: Aquis imbuunt plumas,
alisque impendio madefactis confluunt rorulentæ, ita ædem excusso humore purificant,
tunc pennulis superplaudunt, inde discedunt quasi peracta religione. Hæc
Solinus. Philosophatur præterea Albertus lib. XXV. de animal. in principio, de
serpentibus afferens, falsam eorum esse opinionem, qui dicunt omnes serpentes esse
Serpentum longitudinis vel brevitatis duæ causæ. frigidos per naturam suæ complexionis. Deinde ponit duas causas longitudinis, vel
brevitatis eorum: quarum vna est naturalis habitudo, quæ in omni animali e specie
constituitur, eo quod omnium natura constantium terminus est, & ratio magnitudinis,
& naturalis augmenti. Alia vero est cibus & locus, calidus vel frigidus, minus
vel majus extendens humidum viscosum, quod est materia generationis eorum. Ponit
Haren sive aren serpens. idem Alber. serpentem Haren, sive Aren dictum, similem serpenti, sive draconi,
qui Caruen ab eo appellatur, longitudine sex cubitorum. Dicit etiam Plinius lib.
VIII. cap. XIIII. de magnitudine serpentum in hunc modum: Nota est in
Bagrada flumen. Punicis bellis ad flumen Bagradam a Regulo Imperatore ballistis tormentisque, vt oppidum
Serpens 120. pedum. aliquod, expugnata serpens, centum viginti pedum longitudinis. Pellis eius,
maxillæque vsque ad bellum Numantinum duravere Romæ in templo: quod &
Livius, ac reliqui classici historici attestantur. Deinde eodem loco inquit, fidem his
Boa serpens occisa infantem in alvo habuit. facere, quæ in Italia boæ appellantur: in tantam amplitudinem exeuntes, vt divo
Claudio Principe, occisæ in Vaticano solidus in alvo aspectatus sit infans. Hæ primum
bubuli lactis succo aluntur: vnde etiam nomen traxere, quemadmodum &
Isidorus refert.

Adhuc de magnitudine Serpentum.

CAP. XLIIII.

Draco 30. cubitorum.                                         ASSERIT etiam Alber. lib. XXV. dracones omnes
                                        corpore esse valde magnos, & vt plurimum triginta cubitorum,
                                        qui tamen libentius in frigore, quam calore vivunt.
Lacerta 24. pedum longitudine.                                         Præterea asserit lacertam apud Indos longitudine XXIIII.
                                        pedum, quod & Plin. lib. VIII. cap. XXXIX. testatur:
                                        etiam in Hispania magnitudine cruris humani sub genu
                                        inveniri. Solinus etiam cap. LXV. tantam enormitatem
                                        serpentum adducit, vt cervos, & animantium alia ad
                                        parem molem tota hauriant: quinetiam Oceanum Indicum,
quantus est, penetrent, insulasque magno spatio a continenti separatas, pabulandi
petant gratia. Idque ipsum palam est, potentia amplissimæ magnitudinis fieri, vt per
Hydri vicenum cubitorum. tantam sali latitudinem ad loca permeent destinata. Etiam hydri secundum Plin.
lib. VI. cap. XXIII. in mari longitudine vicenum cubitorum. Volater. lib. XII.
Serpentes armenta, et pastores devorant. cap. De locis nuper repertis, allegat serpentes mille passuum longitudine, qui certo
anni tempore armenta, & pastores ipsos totaliter devorant. Strabo lib. XVI. allegat
Possidonium scribere, in Macra campo fuisse visum serpentem mortuum jugeris
Serpens jugeris longitudine. longitudine, & crassitudine tanta, vt equites ex vtraque parte astantes, seinvicem
intueri non possent: hiatu autem tanto, vt hominem equo insidentem reciperet: exuviarum
S. Donatus episcopusquamam quamlibet clypeo majorem. Denique S. Donatus Episcopus spuit
Serpens 8. jugis in os draconis, eumque interfecit, quem octo juga boum ad cremandum vix trahere
potuerunt.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 13:21:44 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/olmagnus/0858.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free