potuerunt. Hic draco ( teste Zozomeno) in via publica circa pontem jacebat, caprasque, | boum duci haud potuit. |
oves, equos, boves, & homines devorabat. |
|
|
|
De diversitate, ac colore vario Serpentum. |
|
CAP. XLV. |
|
ARBITRANTVR plunmi in solis regionibus calidis |
habitare serpentes, ob connatam frigiditatem eisdem animalibus |
inhærentem, tum quod calore magis multiplicentur, |
ac citius incrementum suscipiant: sed revera frigida illa Europæ |
pars in Septentrionem etiam pessimos habet, & enutrit | Septentrio pessimos habet serpentes. |
serpentes, licet quoad naturam veneni debiliores, quam sint |
Africani Et quamvis constanter asserat Plin. in præfatione |
VII. lib. historiæ suæ, naturaliter serpentem in genus suum |
non sævire: tamen in littoribus Aquilonarium fluviorum |
haud rarum est spectaculum, cernere serpentes acerbissimem sese morsibus petentes: sicuti | Serpentes seinuicem morsibus petunt. |
stelliones in Italia contra scorpiones, & enhydri juxta Solinum cap. XLV. adversus |
crocodilos Aegyptiacos, parum in naturali malitia a seinvicem discrepantes, continuo |
pugnant. Vtcunque se habeat hujusmodi certamen, certum est plures, & noxios |
esse serpentes in frigidissima plaga Septentrionis, terrestres scilicet, qui acrius aquaticos |
persequuntur: & hi in terris manent, ac diversis nutrimentis minutarum herbarum, | Serpentes terrestres peiores aquaticis. |
in quibus acriorem veneni vim cognoscunt, avidius reficiuntur, maxime in locis |
montosis productarum: hique deteriores sunt in lædendo homines veneno suo, quam |
littorales, aut riparii. Serpentes autem jejuni, satiatis sunt crudeliores: ita & irati, ac | Malitis gradus. |
provocati. Coloribus diversis distinguuntur, nigro scilicet, cinereo, arenaceo, candido, | Serpentum colores diversi. |
rubeo, vario, guttis denique distincto, de quorum genere est Sabrin, & similes: |
quorum morsus aperit omnes poros naturales aurium, oculorum, narium, e quibus | Signa hominis veneno infecti. |
sanguis emanat, & aquosa sanies pauca e membro corporis læso surgit, dolor in |
stomacho, constringitur anhelitus, oritur difficultas reddendi lotium: quam subsequitur |
spasmus. Remediis vero contra hæc serpentum venena vtuntur Aquilonares, theriaca | Theriaca remedium præstans contra serpentes. |
videlicet Veneta, quæ cæteris omnibus præstantior reputari solet, ab exoticis |
mercatoribus in maxima quantitate ob quæstum terris illis importata. Nigri coloris |
serpentes, partim aquas, partim terras inhabitant, partim tubera in paludibus existentia, | Serpentes nigri. |
( Gothice Tuvar dicta) partim rupes petrosas aquis contiguas. Hi serpentes |
de genere aquaticorum sunt, atque noxii existunt: inter quos & Berus serpens aquaticus | Berus serpens. |
locum habet, astutus, nequitiosus, & lethifer. Dicitur hunc coire cum muræna: |
quod videtur Alberto lib. XXV. fabulosum, licet beatus Ambro. lib. V. Hexam. |
|