- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
774

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXI. De piscibus monstrosis - Cap. XLV. De diuersitate, ac colore vario Serpentum - Cap. XLVI. Adhuc de colore, & nominibus Serpentum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

774        DE PISCIB. MONSTRO.

Serpentes cinerei coloris pessimi. cap. VII. coitum illum attribuat viperæ omnium adulterarum pessimæ. Cinerei
coloris est aspis, & ceristalis secundum Alber. alias cristalis, de genere viperarum, longitudinis
duorum cubitorum: qui morsu suo alienat sensum & rationem, caliginem
oculis inducit, & spasmum mortificantem. Est & alius serpens cinerei coloris, Hæmorrhois
Hæmorrhois. dictus, vnius cubiti, hominem morsu suo per sanguinis fluxum interficiens,
Serpentes arenosi. Arenacei coloris serpentes sunt, de quorum genere est Ammodites, longitudine cubitalis,
Ammodites serpens. maculis nigris distinctus per corpus, supra dorsum habens vestigia linearum.
Hic morsu suo vehementissimum dolorem cum tumore infert, vnde virus fluit, quod
Sabrin serpens. a tertio die in septimum vsque hominem necat. Sabrin serpens juxta Alber. etiam arenosi
coloris, cum punctis albis & nigris corpus distinctum habens, longitudine
vnius aut duorum cubitorum maturamque in morsu similem cum ceraste, sive cornuta.
Quomodo autem hominem interficiat, supra hoc capite demonstravimus.

Adhuc de colore, & nominibus Serpentum.

CAP. XLVI.

Serpetes candidi.                                         CANDIDI ac varii, de quorum genere est sabrin iam
                                        descriptus, & Alfordius, sive Affordius, similem naturam
Fului.                                         cum sabrin habens. Fului, vt pareas, ore lato, morsu maligno,
                                        sed plurimum veloces, atque in cauda semper ambulant.
Rubei pessimi.                                         Rubei omnibus aliis sunt peiores, vt in plurimum cubitalis
                                        longitudinis, immo & pedalis, ac semipedalis, vt Altinanti
Citrini.                                         juxta Alber. ex insidiis plus nocens. Citrini coloris
Cenchris serpens.                                         est serpens cenchris, a colore milii sic dictus: eius morsus vti
                                        viperæ venenosus est. Serpentes aquas inhabitantes duri
Berus. et asperi capitis sunt, multiplici specie distincti: de quorum numero est Berus supradictus.
Natrix. Item natrix a nando dictus, quod in aquam quoque venenum spargat, cibosque
inficiat, vt si quis ex infectis quicquam gustaverit, illico moriatur. Item coluber secundum
Plin. lib. XXXII. cap. V. in aquis vivit, Serpentes in rupibus morantes
Snock serpens. plerumque nigri sunt, quos vulgari gentis idiomate Snock appellant, quamvis etiam ibidem
varii in magna multitudine reperiantur. Hi mortalibus in rupibus versantibus, æstate:
præsertim, haud parum molesti sunt, cum etiam veneno suo sæpe homines occidant.
Lacertæ. Antra incolentes lacertæ sunt, & hæ quoque multiplices: sed non ita noxiæ, vt serpentes,
Chelydrus. attamen cavendæ sunt. Terram & aquam indifferenter inhabitant chelydrus & andrius.
Chelydrus semper diredus ambulant, quia si se multum torserit, dum currit, siatim
Andrius serpens. crepat. Andrius vero secundum Alber. in aquis, campis, & sylvis habitat, aspide
minor, sed latioris capitis, surdus, deterior & nocentior cæteris, quia morsus eius inducit
vertiginem, et vomitum choleræ fœtidæ, ac debilitatem corporis, vt in hora moriatur
læsus: & si tertiam horam supervixent, ob sortem medicinam, & complexionem,
Scytale. tamen vlterior spes vitæ haud relinquitur. Scytale serpens est duplicis speciei: vnus
admiratione suæ pulchritudinis detinet inspicientes, piger, parvus, & ignei veneni,
Slaa serpens. ita etiam quod ille quem lædit, statim moriatur: atque Slaa Gothice vocatur. Hic frigidissima
Aspis stupefaciens pellem hyeme mutat. hyeme pellem deponit, sicuti stupesaciens aspis, quæ pellem mutat. Hic etiam,
veluti alii serpentes in hyeme latitantes, se recipit in viscera terræ, a solis videlicet ingressu
in Libram, vsque dum Arietis signum exeat: intra quem terminum si solis attractu
antra exierit, atque calore haud tempestivo nimis dium delectatus fuerit, nive geluque
antrum constringente, nmoribundus extra illud relinquitur, prout superius de hirundinibus
Amphisbæna. est specificatum. Alius (teste Isidoro) amphisbæna dicitur, eo que duo capita
habeat, vnum in loco suo, alterum in cauda, currens ex vtroque capite tractu corporis
circulato. Hic solus serpentium frigori se committit, primus omnium procedens. :


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0860.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free