- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
777

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXI. De piscibus monstrosis - Cap. XLVIII. De pugna pastorum contra Serpentes - Cap. XLIX. De Theriaca, ac aliis remediis aduersus venena

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XXI.         777

congregationem Solinus cap. LX. etiam meminit circa Caspias portas versari: qui
vndique gentium convenæ, a verno statim die illuc confluunt, maximo impendioSerpentes caspiarum portarumi viatonbus nocent.
viatorum, quibus omni tempore, præterquam hyeme, accessum ad istos populos negant.
Terra tamen Aquilonaris, vbi fraxinea arbore abundat, venenatis his bestiis
caret: quod & Plin. loco supra allegato testatur, quamvis idem autor eodem lib. cap.
XXXIIII. hederam serpentium frigori esse amicam dicat. Favorabile denique
verbum Isidorus de natura serpentum prosert, quod hominem nudum & dormientemSerpentes dormientem et nudum non lædunt.
nunquam lædant; idque milii in pueritia & adolescentia serpentibus sine læsione
sæpissime congredienti contigit.

De Theriaca, ac aliis remediis adversus venena.

CAP. XLIX.

                                        CERTVM itaque relinquitur, serpentes evomere virusSerpentum venenum quando nocentius.
                                        exitiale, multiplici colore distinctum: quod eo nocentius
                                        est, quo gravius irritati per calorem illud ericiunt. Nec
                                        percutiunt, cum natura frigidi sunt, nisi quando calescunt.
                                        Nam quando frigidi sunt, nullum tangunt. Percussus itaque
                                        serpentum veneno, primum obstupescit: deinde vbiVenenum in corpore calefactum extinguit.
                                        ipsum virus calefactum exarserit, statim hominem(nisi remediis
                                        efficacibus occurratur ) extinguit. Tale autem remedium
                                        theriaca præstat, quæ est antidotum serpentinum, Theriaca remedium contra venena.
quo venena (ab eo quod venas necent dicta ) pelluntur, vt pestis peste soluatur. Verum
vt aliqua eius compositio Aquilonaribus incolis innotescat, operæpretium duxi
verba Plinii lib. XX. cap. vltimo, præsentibus, donec aliud melius remediumVenenum vnde dicatur.
contra venena occurrat, inferere hoc modo: Recipe adversus venenata animalia serpilli
duum denariorum pondus, opopanacis & milii tantumdem singulorum, trifolii Theriacæ secundum Plin. confectio.
pondus denarii, anethi & fœniculi seminis, & anisi, & ammii, & apii denariorum
senum singulis generibus, erui farinæ duodecim. Hæc tusa cribrataque, vino quam
possit excellenti digeruntur in pastillos, victoriati pondere. Ex his singuli dantur
e vini mixti cyathis ternis. Hac theriaca magnus Antiochus Rex adversus omniaAntiochus rex theriaca vsus.
venena vsus traditur. Hæc Plinius. Quatenus autem talis compositio adversus venenum
valeat, an vero ea præstantior, meliorque esse possit, quo læsæ sanitati celerrime
subveniatur, ne toxico prævalente veneno infectus succumbat, artis medicæ periti
in eius compositione dubio procul experientur. ln Aquilone tamen contra pestem(licetElectuarium aquilonarium contra pestem.
raro grassantem)infallibile remedium cujusdam electuarii apud plurimos suæ santatis
custodes habetur, quo nedum tempore pestis, sed & in cunctis ægritudinum
principris vtuntur: atque ita fieri solet: Recipiatur aloës hepaticæ, alias jecorariæ lotæElectuarii aquilonaris contra pestem confectio.
libra media, bene tusæ, cinnamomi electi vncia media, masticis vnc. med. cornu
cervini tosti vnc. med. centaureæ minoris vnc. med. gentianæ vnc. med. dictami albi
Cretici vnc. med, lupini tosti, vt siliqua adimi queat, vnc. med. Hæc omnia seorsum
in pulverem redigantur, & deinde simul commisceantur . Postea capiatur mel quinque
librarum: quod bene super ignem in patella ærea despumetur, atque in eo, cum a fervore
tepuerit, prædicti pulveres misceantur, inque modum pulmenti vndique voluantur.
Hoc modo electuarium habebitur: quod in aurora cum bpno vino, albo, ad quantitatem
nucis avellanæ sumptum, omne venenum, & pestiferum a humano corpore
sine vlla violentia expellit. Habet hoc electuarium alias miras operationes avertendiElectuarium variarum virtutum.
multas ægritudines per facilimam purgationem, quocunque tempore securissime


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0863.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free