- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
778

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXI. De piscibus monstrosis - Cap. XLIX. De Theriaca, ac aliis remediis aduersus venena - Cap. L. De Thrissa pisce nuper etiam in Prussia reperto

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

778        DE PISCIB. MONSTRO.

sumptum. Scio multos homines, nullis adhibisis medicis, hoc solo electuario
per continuos sexaginta vel nonaginta annos, etiam in vltimam vsque senectam,
Jacobus Archiepiscopus Vpsalen 1522. obiit. suam sanitatem conservasse: inter quos divæ memoriæ lacobus Archiepiscopus Vpsalensis,
qui ad centesimum ætatis suæ annum pervenit, ac M. D. XXII. vita
functus est

De Thrissa pisce nuper etiam in Prussia reperto.

CAP. L.

                                        ARISTOTELES inter naturalium rerum indagatores
                                        facile principatum tenens, lib. VIII. de animal. cap.
                                        XIII. asserit, piscibus hanc fere in esse naturam, quod
Pisces prescripta domicilia habent.                                         præscripta sibi domicilia, vbi frequentius per naturalem
                                        quandam inclinationem morari soleant, non sine aliqua gravi
                                        causa transgrediantur: tamen diversa genera piscium, distincta
                                        maria, lacus, atque flumina, pro ratione temporis inhabitare,
Pisces aliquando loca consueta mutant.                                         atque illa, tum pastus vberioris, tum vehementiæ
                                        caloris & frigoris, denique commodius fovendi fœtus gratia,
prout ille a natura inditus affectus dictat, aliquando permutare concedit. Deinde
Pisces alii alibi præstantiores. diversa loca, tempora, atque nutrimenta, diversos pisces producere, ita vt alii aliis
in locis principatum obtineant, quemadmodum superius lib. XX. cap. vltimo relatum
Gobiones in Creta pingues. est, constanter affirmat: vt apud Cretam insulam gobiones pisces, omneque saxatile
genus plurimum pinguescere: qui tamen aliis in locis aridi reperiuntur. Huic divi
Ambrosii in V. lib. Hexamer. cap. X. sententia, quæ hoci lib. cap. XL. inserta est, astipulatur:
tum etiam Plin. lib. IX. cap. XVIII. ad hunc locum pertinentia pulcherrima
adducit. Quare etiam operæpretium me facturum esse judicavi, si talem antehac
inauditum casum, præsertim istis in oris vbi contigit, qui mihi per literas a quodam
fidedigno viro, cum hic liber excuderetur, annuntiatus est, in fine hujus libri, ad
confirmandum horum summorum philosophorum opinionem, quæ verissima est,
adjungerem. Quandoquidem Itali in hunc vsque diem se solos frui deliciis piscis
Thrissa piscis. cujusdam sibi persuasum habent, quem communiter Thrissam, nostræ ætatis Græci corrupte
Clupea piscis. Phrissam, Romani Laccia appellant: quidam ex eo clupeam, cujus Plin. lib.
IX. cap. XV. meminit, esse opinantus, quod id genus piscium Veneti etiamnum Chiepam
Thrissai 554. in Prussia captus. nuncupent: talem etiam hoc anno in Prussia circa mare (vt vocant ) recens, eo
in loco, vbi in sinum Balthicum, seu Codanum juxta Celtem, se exonerat, videlicet
circa castra Balge, & Lockstede ad ducem Prussiæ pertinentia, in maxima multitudine
Porpel piscis. captum esse compertum habentur. Nam horum piscium, quos Pruteni Porpel
Thrissarum 12600 capta. appellant(nomen antea incognitum)piscator quidam duodecim millia et sexcentos,
seu quod idem est, sexagenas ( vti appellant ) mille octingentas, mense Maio intra
quatuordecim dies, præter alios pisces, quorum etiam haud parva copia erat, cepit.
Italia de thrissa pisce gloriatur. Non est igitur, quod in posterum Italia de hoc pisce, tanquam sibi soli a divino numine
concesso glorietur, cum idem prorsus genus per Dei benignitatem aliis in oris
quoque repertum sit. Vnde Aristotelis, Plinii, ac divi Ambrosii sententia, pisces aliquando
loca mutare, firma permanent. Verum ad infecta transeamus, quoniam hæc
immensæ subtilitatis animalia restant.
LIBRI XXI. FINIS.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0864.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free