- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
781

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXII. De insectis animalibus - Cap. I. De Araneis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XXII.         781

latas & altas, sed etiam inter arbores syluarum plurimum patulas, vt in
his teneras lacertas, bruchosque, & vespas capiat: fœmina telam producit, mas veroAraneorum fœmina telas producit.
minuta animalia venatur. Hujusmodi tela humili vel sublimi loco posita, auguria
agricolis præstat ad semina in collibus, vel vallibus projicienda, vt superius de castorum,
seu fibrorum ædificiis est notatum. Præter hæc duo genera (vt præmissumMas venatur.
est ) etiamnum aranei differunt, quod alii sunt magni, & quasi rotundi, alii oblongiAraneorum variæ differentiæ.
sicut columna, alii parvi, alii minutissimi, alii subtiles: quidam cinerei, quidam
virides, quidam varri per totum corpus, & hi plures lineas in dorso albissimas
habent: quidam longorum pedum, qui discurrunt in gramine, & humiditates fructuum,
ac animalium mortuorum, si aliqua inveniunt, sugunt: quidam in foraminibus
terræ sedent, & per saltum parva animalia, quæ transeunt, invadunt, exuguntque
ea: quidam denique super aquas erectis cruribus discurrunt, Trixales Græce dicti,
pisciculos prædantes, ac cyniphibus insidiantes. Coit araneus in fine veris, & cum
coire cupit, marem filo attrahit: ova autumno parit, & in principio veris fœtum
producit. Araneus vero telam conficiens quinque observat: Materiam a supersfuitateAraneus teiam conficiens 5. observat.
humidi e cibo quotidiano assumpti, quo nimium evacuato tabescit: tempus,
quia tota die ruptam telam mane retexit, vel veterem reficit, maximo tamen cum
studio in aurora circa hanc laborat: situm telæ, quia in angulosis locis, penes parietes,
vel arbores, in sublimi telam suam libenter suspendit: figuram, quoniam hanc
in productione linearum per fila sua rotundam, triangularem, vel oblongam efficit:
denique modum operationis, quia magnus posteriori pede ab alvo filum, vndeAraneus ex ore fila extrahit.
rete suum contexere queat, extrahit: aliud autem genus de ore filum emittit, e quo
anteriori pede telam longem lateque conficit. Quemadmodum enim Dominus mulieribusMulieribus texturæ sapientia data est.
(teste Ambrosio lib. V. Hexam. cap. IX. ) texturæ sapientiam dedit, sic etiam
araneum, qui tam subtiliter ac doctem laxos casses in foribus suspendit, sapientiæ
immunem haud reliquit, Hic demum araneus secundum Plin. lib. XI.
cap. XXIIII. orditur telas, tantique operis materiæ vterus ipsius sufficit:
sive ita corrupta alvi natura stato tempore, vt DemocritoAraneus intus fertilitatem lanigeram habent.
placet: sive est intus quædam lanigera fertilitas, tam moderato
vngue, tam tereti filo, & tam æquali deducit
stamina, ipso se pondere vsus.
De telis araneorum etiam Paulus
Diac. lib. VI. cap. IIII.
pulchra meminit.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0867.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free