- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
782

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXII. De insectis animalibus - Cap. II. De Oestris, & Locustis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

782        DE INSECTIS ANIMAL.


De Oestris, de locustis.


CAP. II.


Oestrus sive asilus infectum.                                         ŒSTRVS animal est armentis aculeata punctura pesmolestum:
                                        dictio Græca, quæ Latine asilus interpretatur:
                                        sed in Septentrionalibus terris vulgari gentis idiomate
                                        Hestabryms appellatur. Quoad indicandum inimicorum
                                        insidias inter nemora, Gothi hac præcipue bestiola vtuntur
                                        culmum sive straminis festucam caudæ suæ infigendo, vt
                                        eo volare cogatur, vbi deponendi culmi adjutorem inveniat,
                                        quem naturæ instinctum hominem esse cognovit: vnde
                                        eius vestibus insidet, donec a stramine, & homo ab insidiis intentatis liberetur, prout
Animalia læsa a hominib’ remedia quærunt. Saxo Danorum historicus lib. III. de quodam Amletho Regis filio ostendit.
Quomodo autem animalia periclitantia apud homines remedia quærunt, Volater.
lib. XXV. hujus rei plurima exempla adducit, Sunt etiam rutili atque prægrandes
Scarabei rutili. scarabei, aridam terram fodientes, qui in Aquilone vulgari lingua Getingh appellantur:
hi inter gramina situm molliorem habent, favosque parvæ ac fistulosæ modo
Locustæ arenosi coloris. spongiæ, medicato melle fingunt: quod a vulpibus studiose quæsitum, plerunque.
voratur &c. Sunt & locustæ arenosi coloris, magnitudine crabronum, quæ tanto
cum agmine volant, vt solem obumbrent: arboribus teneris, præsertim quernis, insident,
Locustæ flamma & fumo abiguntur. earumque folia melleo rore conspersa, non solum vorando depopulantur, sed &
corticem ad solidum lignum vsque absumunt. Hæ autem dense volantes non aliter
quam flamma & fumo picearum tedarum, manibus discurrentium juvenum obiectarum,
abiguntur: qui etiam ivuenes perticas, sive longas hastas ferunt, atque in
earum summitate picea ligna humari capitis magnitudine alligata, et comburentia
ac fumigantia servant, vt discurrendo inter segetes, veluti pastores inter armenta
his bestiolis eas opponant, ne contactu suo pestifero segetibus noceant, aut morsu
Lex debellandarum locustaru. corrodant. Et hoc terrarum incolæ tanquam lege decreta, quoties pestis talis
ingruerit(quod tamem singulis annis haud accidit)observant, veluti Plin. lib. XI. cap.
XXIX. de Cyrenaica regione attestatur inquiens: In Cyrenaica regione lex etiam
est ter anno debellandi locustas, primo ova obterendo, deinde fœtum, postremo adlutas,
desertoris pœna in eum qui cessaverit constituta. Et in Lemno insula certa mensura
Locustæ magnum malum in orbe terrarum. præfinita est, quam singuli enecatarum ad magistratus referant. Deinde: Necare &
in Syria militari imperio coguntur. Tot orbis partibus vagatur id malum, prout
superius lib. IIII. cap. XV. de lege coruorum necandorum, & similium dictum
Sel eucides aves locustas delent. est. Meminit idem autor lib. X. cap. XXVII. quomodo hæ
locustæ seleucidibus avibus pœnas luant, his verbis: Seleucides aves
vocantur, quarum adventum ab Iove precibus impetrant Casii
montis incolæ, fruges eorum locustis vastantibus. Nec
vnde veniant, quoue abeant compertum, nunquam
conspectis, nisi cum præsidio
earum indigetur.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0868.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free