Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXII. De insectis animalibus - Cap. VII. De Sanguinis, ac Vermium differentiis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
CERNITVR in hacimagine supraposita homo pedibus | |
immersis in aquam, atque illis sanguisugæ adjunctæ: similiter | |
& equus talem bestiolam ad pedes habens adhærentem: | |
quod hac ratione factum ostenditur, quia commune | |
remedium est hominibus & jumentis, superfluum sanguinem, | Sanguisugæ vtiles. |
sive putridum, in Aquilonaribus terris hujusmodi remedio | |
tollere, licet illis ordinaria phlebotomia cum ventosis, | Phlebotomiæ vsus est in aquilone. |
aut corniculis inflamatis haud desit, prout lib. XV. | |
cap. XXXV. de balneis, & ventosis, ac phlebotomia | |
reperitur expressum. Verum vt opinio eorum discutiantur, qui perpaucos maxime hujus | |
generis vermes in frigidissimis illis terris, ac aquis inesse posse autumant, vbi terra subtus | Terra in saxeam duritiem congelatur. |
in saxeam duritiem ad quinque vel septem pedes, similiter & aqua congelatur: annectendum | |
hic erit de generatione, & natura diversorum vermium, quomodo in | |
tam arduis frigoribus incolumes servari queant. Sunt autem vermes aut terræ, aut | Vermium variæ differentiæ. |
aquæ, aut aëris, aut frondium, aut lignorum, aut vestium, aut carnium, aut piscium, | |
denique caseorum. Terræ vermes, qui annulari contractu in directum partes corporis | Vermes terræ. |
gradatim porrigendo moventur, hyeme secundum Aristo. lib. VIII. de animal. | |
cap. XIIII. in ruinis, seu venis terræ, quo nullum penetrat frigus, præsertim sub | Nix alta terram ne congeletur conservat. |
nivibus altis, terram congelari prohibentibus, latitant, dormiunt, atque-conduntur. | |
Hæc etiam nix talpis viam liberam pro muribus, ac vermibus hujusmodi devorandis | |
relinquit, quoniam mures sub alta nive inter paludum meatus, ac terræ cavernas discurrunt, | Murium via sub nivibus. |
atque etiam fœtum producunt. Experimentum hujus rei facilime resoluta ostendit, | |
quæ veluti retia perforata, vestigia ac nidos murium procreatorum indicat. Aquæ | Vermes aquæ. |
vermes: de quorum genere rana est, hyeme latens in rivis calidis, & aliquando in aquis | |
sub terra, quæ hyeme sunt calidæ: in vere ad aquas procedit: aliquando in autumno | Ranæ in hyeme prodeunt. |
frigore correpta habitationes humanas intrat, atque in ignem, vel cineres, aut hominum | |
sinus repit. Estque sciendum, quod ranæ tempore autumni, naturali silentio subjectæ, | |
vna tamen imperiose vociferante, innumeræ in vicinis paludibus latitantes, veluti | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>